Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Nam quod ad primum adtinet, hoc facto nobilitatem tributariae servituti
subiiciendam ex terminis patet; id autem sine convulsione totius Ungarici
systematis fieri non posse alioquin clarum est. Sed et alioquin videtur nulla
per id ad aerarium Principis futura accessio; cum enim pecuniae fructus omnis in
usu consistat, utcunque suos nobilitas reditus adauxerit, aes illud omne sive a
possessore ipso expendatur, seu alteri in faenus tradatur, alioquin per
circulationem redit ad contribuentes, atque inde sit quod Regnum hoc,
manufacturis omnisque pene distractionis naturalium beneficio destitutum,
modernum praestare tributum possit. Quodsi pars aeris huius per directam
nobilitatis contributionem Principi obveniret, deberet profecto tantumdem de
tributo plebis relaxari atque adeo in reipsa Princeps nihil lucri faceret quam
odiosam tituli permutationem, cum gravi nobilitatis alienatione, cuius devinctos
sibi habere animos Principis plurimum semper interfuit. Est et alia quae
consilio illi officit ratio, nimirum totam simul summendo Hungaricum
contributionale plus efficit, quam dominicale efficiat. Certum est iam cum
contributio nonnisi 3.289.267 florenos exportet, dominicale ultra tres milliones
computari non potest; quod si igitur nobilitas 20 per 100. (ut in Germanicis
provinciis fit) contribueret, Principi hoc titulo non nisi 600.000 obvenirent;
subiecta vero contributioni nobilitate illico successio fisci cessaret, tum
libera in Germanicas provincias naturalium invectio reserari deberet; quae si
expenduntur, plus Principi hoc titulo decessurum quam illi accessurum facile
apparebit. Quid quod insurgendi obligatione nobilitas eo facto exolveretur,
atque ita Princeps magno in quemvis insperatum eventum praesidio destitueretur;
quamquam hoc quidem consilium ipsa rei natura excludere videatur; cum enim
Hungariae finibus talis barbarus hostis adiacet qui bella non eo, quo aliae
Christianae potentiae, civili instituto gerere, verum urbes vicosque evertere,
sumtuosas nobilium aedes flammis absummere, incolas in deterrimam rapere
servitutem, verbo religionem omnem desolare consvevit; adversus hostem adeo
efferum nobilitas, utcunque demum per Principem insurgendi obligatione exoluta
sit, pro aris et focis, pro liberis fortunisque suis, ipso naturae in
conservationem sui semper intentae ductu arma corripere, ut primum Regnum
invaserit, alioquin intermittere non potest; vis argumenti huius facile
apparebit, si ad superiorum saeculorum memoriam animum advertamus, nimirum donec
per reliquos etiam Europae populos bella more barbaro gerebantur,
insurectionalis militis usum apud omnes Europae gentes viguisse certa
monumentorum fide constat; postquam formatis subsidio potissimum litterarum ad
humanitatem animis ipsa belli gerendi ratio certis iisque multum? civilibus
regulis, quae deinde in ius gentium transiverunt, adstricta est. Evenit ut
duplex apud omnes cultiores populos effecta sit civium conditio: alii, qui arma
tractant, alii, qui civilibus operam dant rebus; et quia mitigato iam admodum
iure belli, etiamsi inimicus Princeps regionem occupet, post persoluta
necessaria belli onera quemque suis vacare studiis permittit; inde fit ut
alterum hoc, sive civile, incolarum genus arma amplius capere in ceteris Europae
provinciis nec velit, nec obligetur; cum id apud Turcam longe aliter se habeat;
ubi ille finibus imminet, nisi quis proprios everti[t] penates, coniugem
liberosque in diram rapi servitutem nihil pensi habeat, arma ipse etiam arripere
necessario debet.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1790]: Discursus in secundum membrum propositionum regiarum seu opinio de insurectione in Regno Hungariae, versio electronica, Verborum 10693, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skerle-n-disc.xml].
|