Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sorkocevic, MihoMalinius Sandecensis, GasparusAsirelli, PierfilippoFortis, AlbertoMarullo, Michelle (1739-1796) [1790]: De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica, 121 versus, verborum 3295, ed. Miho Sorkocevic 1739-1796 [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [numerus verborum] [sorkocevic-m-fam.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro



Sed haec silenti non patiens amor:
Tu vero captis artibus optima
Rem auge, decusque; et nationum,
Ut merita es, caput usque vive.
Quod hucusque diligenter attuli, haud prorsus inutile futurum huic parvi operis instituto putavi; utrum me mea haec fallat opinio, sincerum attenti lectoris judicium indicabit; sed si ille unquam procliviori animo ad favendum erit, prius velim intelligat, cui aliqua habenda sit gratia. Haec et habenda, et referenda a me est Cl. V. Georgio Ferrich concivi meo, a quo scire atque ediscere plurima potui ex iis praecipue, quae minus obvia, et ad lectoris mentem forsitan interdum alliciendam idonea reperirentur. Cur enim dissimulem bona, quae mihi ab hujus viri consuetudine promanant? Hic mentem lectissima eruditione instruit, hic animum molestissimis curis defatigatum ad leniora traducit; neque id suavitate tantum, quae ex ejus aptissimo sermone percipitur, sed et dulcedine atque concentu latini carminis, in quo maxime eminet. Quum enim ille se musis potissimum tradidisset, videntur hae Sacerdoti suo opportunis omnibus disciplinis instructo ad earum sacra recolenda intimos aditus reclusisse. Multis hoc, sed praecipue illis quidem patet (quod mihi interdum usu venire laetor) queis modestissimus Poeta confertas, ut ita dicam, e lectissimis Parnassi floribus corollas deferre, atque in sinum reponere gaudet. Sed brevi in 76 lucem prodibit meditatum, et ad unguem redactum ab eo opus, quod cumulatissime hoc meum de illo judicium omnibus, ut credo, comprobabit. Exegit enim poeticam versionem latinis metris omni eorum varietate ac suavitate adhibita, a pluribus adhuc tentatam, a nullo vere ad optatam metam perductam, nisi (ut puto) Italica lingua ab elegantissimo Xaverio Mattei; versionem inquam poetae illius divini, quo nemo neque antiquior, neque sublimior, et qui certe afflatus a numine videri omnibus, credi autem atque affirmari nonnisi a suis, atque a christianis debet, Davidem, ut patet, intelligo, cujus iste noster psalmos omnes sic reddidit, ut religiose servata idearum pene dicam identitate ac serie, indolem tamen illam latinae linguae, quae in veteribus poetis nos ad eorum admirationem rapit, admussim expresserit. Maximus est etiam antiquitatis patriae cultor atque amator, ad cujus historiam denuo condendam atque supplendam, a quocumque cui vires operi, ut ipse ait, suppeterent, quamplurima monumenta domi habet ex tabulariis atque arcanis autographis exscripta. Utinam istiusmodi votum suscipere velit, qui et implere cumulatissime posset familiaris meus, optimis disciplinis institutus, atque acri judicio praeditus, quem in incerto sum, plus ne in pretio habeam, an diligam, Patricius juvenis Junius de Resti: nullus enim eo ad historiam conscribendam aptior censeri debet, si praecipua historici dos est, ut ne quid falsum dicere audeat, neve quid verum non audeat. His accedit etiam, quod avus ejus vir egregius patriam historiam exorsus est, quodque illum qui avitas virtutes superavit, hanc saltem aequare par esset, atque in eodem curriculo versari. Sed ad Georgium Ferrich redeo, cujus solertia ac virtus in Illyrica lingua et poesi quoque enitent; in qua plurima specimina edidit, quae a nostris leguntur, quaeque illis in deliciis sunt. Fateor autem, quod pudet, me, qui haec praedico, aliorum potius, quam proprio judicio acquiescere debere; sero enim et summis labiis Illyricas literas attigi, alibi detentus, et in diversa, non ausim tamen potiora dicere, saepe 77 distractus. Desiit enim jamdudum apud nos studium hujus linguae nobilissimae, antiquissimae, et cujus Gesnero teste, usus est integris sexaginta nationibus, quaeque ideo quartam Europae, atque aliquam Asiae partem pervasit. Dum enim extera nimis curiose sectamur, nostra prave despicimus. Non in eodem pretio illam habuit Carolus IV, qui in illo diplomate, quod autem vocant, Romani Imperii Electoribus praescribit, ut septennes filios praeter Italicam, Latinamque, Illyricam linguam doceant; non majores nostri, apud quos seculo XIV, XV, et XVI praeclarissime viguit; tanta est autem illorum temporum seges, ut quamplurima volumina confici possent, si modo omnia heroica, drammatica, didascalica, et erotica, quae a plusquam triginta poetis habentur, quaeque adhuc inedita sunt, in ordinem redigerentur. Nec deessent, absit verbo invidia, qui cum Petrarcha, Tasso, Chiabrera, aliisque forsitan essent comparandi. Nostra vero dialectus, quae est una ex octo similibus, in quas Leibnitio teste, Illyrica lingua dispertitur, in primis elegans est et copiosa, itemque loquendi formulis ad grandem et magnificam orationem accomodatis abundans, neque nescio quid asperum atque hiulcum, ut finitimae, auribus saltem ineruditis, ut meae sunt, sonat. Multum autem locupletari poterit, et ad certissimam syntaxin Illyrica lingua adduci, postquam illius onomasticon, quod a Petropolitana academia jussu Catharinae II, quae nihil ad gloriam suae gentis atque ad immortalitatem sui nominis propagandam praetermittit, erit absolutum. Quidquid enim in eo genere habetur, mancum atque defficiens est. Sed nihil adeo utile foret ad Illyricam linguam a Dialectorum idiotismis atque anomaliis purgandam, et ad priscam veritatem severitatemque traducendam, quam canones syntetici a docto et philosopho viro statuendi ad normam illam, quae invariabilis atque antiquissima est IV seculi, quamque in libris qui lithurgia glagolitica appellantur, praecipue contineri certum est. Hanc vero ex sacris Bibliis versionem nostrae dialecto proximam, probabilibus conjecturis innixi 78 eruditi, doctori maximo, qui jam ex nostra gente est, Divo Hieronymo attribuunt. Est autem exarata literis Cyrillianis, quae, ut Critici illustres demonstrant, eaedem sunt ac Cadmeae, sive Phrygiae, sive veteres Graecae; unde Herculi Aegyptio juxta Ciceronem, aut multo magis antiquiori Atlanti, juxta Herodotum inventio referenda esset. Quis Scythicas omnes migrationes enumeret? Praecedunt hae omnia tempora, de quibus in historiis mentio aliqua fieri potest; illa enim vastissima regio quae Scythia dicitur, patria communis nationum dici potest, unde optime a Leibnitio vagina gentium fuit appellata. Quamplurima exinde, ut ipse ait, haud inficianda vestigia Scythicae linguae, idest Illyricae, quam et Ovidium inter Sarmatas et Getas exulem, didicisse novimus, adhuc impressa remanent in omnibus septentrionalium nationum linguis, atque in earumdem derivatis, neque in iis tantummodo, quae in usu modo sunt, verum etiam in illis, quae cum earum populis jamdiu esse desierunt. Ad ista potissimum quadrant, quae doctissimus Levesque, in sua recenti Russorum historia, ex instituta inter Latinam Aborigenum, atque Illyricam linguam analogia concludit; illa enim aptissima sunt, ad confirmandam luculenter hujuscemodi sententiam. Sed quidquid de eo sit, ad intermissa redeo. Ex quo a septentrionalibus populis, a Scandinavis scilicet, sive Slavis veteribus, qui haec loca quondam insederunt, Illyrica lingua ad nos fuit advecta, multas illa quidem varietates atque vicissitudines subire debuit, maxime ex plurimorum idiomatum informi coalitione. Huic necessitati, cui omnes linguas subjacere par est, postquam societates adolescunt, homines perspicaciori ingenio praediti succurrunt; observationis enim ope atque praesidio, omnes orationis partes definiunt, regulas quae sunt eis maxime consentaneae firmant, juxta quas in loquendo, sed praecipue in scribendo ipsi utuntur, aliisque omnibus ut iisdem, si placere volunt, se obstringant, auctores fiunt. Inde fit, ut vera loquendi atque scribendi ratio, nullibi exacte ea sit, qua vulgus utitur, verum ea quae regulis atque exemplis 79 placentibus munita, auctoritatem ex antiquitate etiam recepit. Sic Italica lingua, cujus bases potissimae sunt Latina, et illa Provincialis dicta, a Dante et ab aliis XIV seculi scriptoribus expolita atque perfecta, pulcherrimam tandem atque genuinam formam induit; quamquam in tota Italia nullus sane sit locus, ubi lingua aut Boccacii, aut Petrarchae in usu vulgari sit, et Florentini ob puritatem et elegantiam sermonis maxime laudentur, eo quod minus aliis ab illa politiori a paucis sancita, ab omnibus recepta lingua distant. Dialectorum ergo conditor est vulgus; linguae autem ejus, quae in deliciis cultioribus praecipue hominibus ejusdem gentis esse solet, conditores et habentur et merito sunt, qui praeclarissimis ingenii sui viribus freti scriptis immortalibus proditis, homines ad sui admirationem excitarunt; unde postea grammatici utile, sed aliquando permolestum ac perniciosum hominum genus, accuratissime regulas suas omnes traxere. Sed sicuti neque Neapolitani, nec Bononienses, neque Veneti elementa eorum dialecti, pro Italicae linguae elementis obtrudere cuiquam possent, sic neque nos, neque septem alii populi, qui, ut antea dictum est, peculiari Illyrica dialecto utuntur, satis auctoritatis aut virium habere possunt, ut ex propria dialecto universalis linguae canones condant, atque ex istiusmodi norma de regulari deque eleganti caeterorum dialectorum indole atque structura, sententiam suam ferant. Nihil ergo magis necessarium, quam novam Illyricam grammaticam conficere, ex IV seculi lingua nullis idiotismis deformata deductam, quaeque unice in glagolitica liturgia asservatur. Hanc omnes linguae amatores haud falsis praeoccupati opinionibus exoptant; haec sola ad consonantiam revocare discordem syntaxin valeret; haec innixa invariabili, qui in Ecclesiis custoditur, textu, quemque, ut credere par est, D. Hieronymus ex germana illa atque antiqua Illyrica lingua perfecit, robur veritatem auctoritatemque eidem linguae, cui modo nulla est, apud omnes in posterum necessario conciliaret. Sperandum est itaque, quod literis atque scientiis in Petropolitana 80 urbe cum gloria gentis magis usque gliscentibus, aliquis tandem huic rei operam navare velit, quod eruditum aeque ac philosophum virum desiderat. Hac non vulgari conditione apprime praeditus fuit doctis aeque ac bonis desiderandus Matthaeus Sovich Archidiaconus Arbensis, qui Slavam grammaticam Meletii Smotriski, quae ad desideratam aliquantisper accedit, in meliorem formam redegerat, additis etiam observationibus doctissimis: onomasticon Slavum quoque meditabatur, quod perfecisset, nisi injustis adversitatibus praepeditus morte demum fuisset praeventus. Hic plurima operis sui pretiosa monumenta reliquit, quae ut humanae res sunt haud miror latere, si adhuc forsitan existunt. Fuit nuper et alius vir Clemens de Comitibus Grubiscich, qui non illotis, ut ajunt, manibus ad haec sacra tractanda accessisset, et cujus habetur insignis disquisitio in originem et historiam alphabeti Slavonici glagolitici vulgo Hieronymiani Venetiis apud Pasquali impressa anno 1766. Sed quum nulla sint studiis praemia proposita, nullae pene laudes, nisi quae ab ignotis et toto, ut ita dicam, orbe divisis sperari possunt, ardor ille se totum quibusdam studiis dedendi aut nunquam excitatur, aut citissime extinguitur. Hinc fit, ut plurima perpetuo desiderentur, paucissima semper fiant. Haec sunt quae de Illyrica lingua, de qua potissimum Patricius ordo apud Rhacusanos optime promeruit, habui dicere, quae si nimis longa videtur, imperitiae; si brevia, brevitati hujus operis attribuantur.
Vade retro


Sorkocevic, MihoMalinius Sandecensis, GasparusAsirelli, PierfilippoFortis, AlbertoMarullo, Michelle (1739-1796) [1790]: De illustribus familiis quae hodie Rhacusae exstant, versio electronica, 121 versus, verborum 3295, ed. Miho Sorkocevic 1739-1796 [genus: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; prosa - tractatus; prosa - notae] [numerus verborum] [sorkocevic-m-fam.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.