Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Qui nunc Galliciae, idem postea singulae Deo auspice Hungariae
reapplicandae provinciae sensus erit. Idem nunc Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae: nimirum linguam Latinam in Hungaria esse Constitutionalem:
Regna haec sub securitate conservandi communis hujus Idiomatis cum Hungaria
coaluisse; linguae Latinae in publicis usum sine unanimi omnium Hungariae
Comitatuum, et Civitatum consensu, qui nunc certe non adest, ne quidem
in quaestionem vocari posse. Quod si autem Hungarica Lingua in ipsa Hungaria,
jam ita diffunderetur, ut reipsa omnes Comitatus et Civitates Hungariae in ejus introductionem consentirent, tum etiam id non nisi accedente adnexarum
provinciarum assensu perferri posse.

|