Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Obvertitur quidem Croatas eadem facilitate majori autem emolumento
linguam Hungaricam condiscere posse, qua alias peregrinas condidicerunt. Verum
non hac lege Hungaros inter et Croatas societas coaluit, aequanimius tunc
ipsi Hungari cogitabant, coaluerunt hi in eo, ne unus alteri populus suam
linguam obtrudat, sed ut tertia, alioquin multis etiam aliis nominibus utrique
populo necessaria, nempe latina in Rerum publicarum pertractatione usurpetur, itaque amplius ab hac absque mutuo utriusque populi consensu recessus
amplius fieri non potest, praesertim cum per id Croatae a Communione gerendorum in Hungaria Magistratuum, quae pro ipsis per fundamentales Regni
Leges stabilita est, indirecte excluderentur. Nec sufficit, ut Croatica porro
etiam latine pertractentur. Nisi enim omnia praeterea alia, quae et Hungariam,
et Croatiam in communi respiciunt, latine tractentur, ii, qui ex parte Croatiae
Dicasteriis Hungaricis assidebunt, in praecipuis, etiam Croatiam tangentibus negotiis, nullum influxum habere poterunt, adeoque erunt pure
auscultantes.
Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
|