Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quid si insuper Hungaria relate ad adnexas Provincias consideretur, hae omnes non tantum diverso Idiomate utuntur, sed et distinctum

-- 36 --

populum Slavicum efficiunt, ac ex his quidem nunc unica jam Croatia Hungariae superest, in hac autem nullus prorsus Hungaricae linguae, non tantum apud Plebem, sed ne quidem apud honoratiores usus existit; his Hungaricam uno ictu obtrudere gravius foret, quam Gallicam et Italicam: harum enim pluribus e Nobilitate et Clero Copia est. Id autem inde evenit, quia Gallica et Italica jam dudum sunt linguae eruditae; Hungarica ne hodiedum quidem eo provecta est. Adhuc in transferendis tantum melioribus aliarum gentium Libris versatur, neque hactenus magna quaepiam et originalia opera produxit.

Vade retro

Vade porro


Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.