Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ipsum Regnum Hungariae, separatim ab adnexis Provinciis consideratum quod attinet: nemo inficiari potest, nullum esse in Europa Regnum, in quo tot tamque diversa Idiomata vigeant. Si calculus ineatur eorum, qui
diversa ab Hungaris Lingua utuntur, facile apparebit, usum Hungaricae Linguae
in ipsa Hungaria ne tertia quidem populi parti esse familiarem. Ipsa
proinde ratio non admittit, ut ignotum Idioma longe majori populi parti uno
ictu obtrudatur. Verum Populum hac in re in nullam venire posse considerationem obvertitur. Indulgeamus id de rusticis, qui alioquin ipsum etiam latinum
Idioma ignorant; assumamus tantum in censum Civitates, et Comitatus, et apparebit,
eandem quoad hos ipsos stare proportionem. Tunc enim linguae Hungaricae
usus non jam cum Slavica, aut Germanica, sed cum Latina
contendi debet. Connumerentur in omnibus Comitatibus, et Civitatibus illi, qui
ad gravissimas etiam publicas expeditiones Latino Idiomate conficiendas prompti
sunt, cum iis, qui idem in Hungarica Lingua, praestare se paratos non tam dicunt, quam reipsa etiam capaces sunt; et apparebit, hos ne tertiam quidem
partem, relate ad illos efficere; algebunt certe, sudabuntque multi ex iis ipsis,
qui instantaneam linguae Hungaricae Introductionem summa contentione sustinent, si ipsis gravior aliquis labor Hungarice perficiendus offeratur, et opus,
quod latine intra horam absoluturi erant, in duas, tresve horas extrahent; non
sufficit enim ad hoc contracta ex quotidiano usu sensa sua exprimendi facilitas,
non popularis illa eloquentia; necessum insuper est, ut multum in optimis
Hungaricis Scriptoribus versandis, studium, tempusque quis collocarit; ut omnes
abstrusos, et exquisitos, qui in objectis publicis innumeri ferme occurrunt
Terminos in succum et sanguinem suum converterit; denique ut illam scribendi
energiam, quam in Latino Idiomate e Scriptoribus Classicis haurire pronum, e Hungaricis non ita expeditum est, sibi compararit, ad hoc, ut graviores
expeditiones publicas prompte adparare possit. Non interest autem Reipublicae,
ut cursus negotiorum publicorum vel hoc nomine adhaereat; itaque sicut in
aliis Regnis, ubi unicum toti populo commune est Idioma, vernaculam linguam
etiam in negotiorum publicorum pertractatione inducere, et pronum et utile
fuit, ita a contrario in Hungaria id perfici, nec Reipublicae utilitas, nec
Res ipsa admittit.
Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
|