Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nimirum qui Hungarorum, dum Panonias occuparunt, Numerum altissime provehunt, eum in Tercentis Millibus defigunt; qui numerum hunc cum tam vasto, quod occuparunt, Regno contenderit, facile profecto comperiet, genuinam adoptatae Linguae Latinae causam in hoc ipso cubare. Multiplicationem enim gentis Hungarae sub Ducibus continuae ferme, quas in Germaniae, Galliae et Italiae Provincias suscepere expeditiones; sub primis vero Regibus, frequentissima cum Civilia, tum externa bella,

-- 34 --

impediverunt, ita ut si omnes in unum se contrahere voluissent Hungari, vix aliquot Comitatibus impopulandis suffecissent. Et hoc fuit, quod Hungaris primo statim occupati Regni tempore neccessitatem injecit, ut nullos, nisi quos in Pugna caeperunt Slavos in servitutem redegerint, verum adscitos in armorum societatem, jure Civitatis donarint. Hoc deinde etiam Geysam ultimum Ducem, et S. Stephanum primum Regem coegit, ut exteros, qui deserti adhuc soli felicitate allecti, in Hungariam copiosi immigrabant, sub nomine hospitum peculiari prosecuti sint protectione, huc S. Stephanus respexit, dum Libr. I. Cap. 6. Regnum unius labii infirmum esse pronunciavit, et curam hospitum Emerico filio tantopere commendavit, hoc apud posteriores Reges effecit, ut integras exterorum Colonias, varus privilegiis excultas in diversis Regni partibus, et quidem potissimum in confiniis illocarint, veluti Bissenos in partibus Austriae vicinioribus, Saxones in Conterminis Poloniae Scepusiacis oris, et Ruthenos in adjacentibus partim Poloniae partim Moldaviae Regionibus, Flandrenses vero seu Belgas in Superioribus Tibisci oris: solis Jazigibus, et Cumanis velut ejusdem cum Hungaris originis in meditulium Regni receptis. Hoc denique, desolato subinde post cladem Mohachianam Regno, nostra jam tempestate non tantum Regibus, sed ipsis etiam potentioribus Dynastis, illud Consilium expressit, ut deserta sua Svevis, Italis, Gallis, Hispanis impopularent, ita ut nullus ferme sit in Europa Christianus Populus, qui non copiosas gentis suae Colonias in Hungaria numeret; nullum ferme Idioma, quod in Regno non vigeat: denique ut numerus verorum Hungarorum, in ipsa Hungaria, vix quartam populi partem efficiat. Accessere complures, quas postea Hungari Imperio suo adjecerunt Provinciae, omnes a diversis ab Hungarico labio populis habitatae, quas Hungari, Romanorum more, in formam Provinciae non redigebant, sed suis Legibus, suis institutis, suo Idiomate uti permissas, Societatis tantum vinculo adstringere solebant.

Vade retro

Vade porro


Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.