Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
8.
Declaratio
ex parte nunciorum Regni Croatiae[ERROR: no reftable :]*, quoad inducendam
Hungaricam linguam. (s. l., a. et t.)
[1790]
[ERROR: no reftable :]1 Hic subintelliguntur Regna Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae: quod
semel, pro semper dictum esto.
Si quid Constitutionale dici potest, tunc illud profecto est, quod inde
ab incunabulis Regni, octo saeculorum spatio, non per periodicas vices, sed
quotidiano, neque unquam hactenus interrupto usu observatum fuit. Jam vero
nemo inficiari potest, talem in Hungaria fuisse, usum illum, ut omnes non modo Juridicae, sed et Politicae cujuscumque demum speciei Expeditionis Lingua
Latina fiant. Falluntur ii, qui Hungaris Institutum hoc eam necessitatem expressisse arbitrantur, quod nullo adhuc apud Saeculares Litterarum usu, Expeditiones
Publicae, Ecclesiasticis, aut Religiosis, quibus vi sui Status, Lingua
Latina familiarior fuit, concredi debuerit, aut quod Lingua Hungarica principio
Nimirum qui Hungarorum, dum impediverunt, ita ut si omnes in unum se contrahere voluissent Hungari, vix aliquot Comitatibus impopulandis suffecissent. Et hoc fuit, quod Hungaris primo statim occupati Regni tempore neccessitatem injecit, ut nullos, nisi quos in Pugna caeperunt Slavos in servitutem redegerint, verum adscitos in armorum societatem, jure Civitatis donarint. Hoc deinde etiam Geysam ultimum Ducem, et S. Stephanum primum Regem coegit, ut exteros, qui deserti adhuc soli felicitate allecti, in Hungariam copiosi immigrabant, sub nomine hospitum peculiari prosecuti sint protectione, huc S. Stephanus respexit, dum Libr. I. Cap. 6. Regnum unius labii infirmum esse pronunciavit, et curam hospitum Emerico filio tantopere commendavit, hoc apud posteriores Reges effecit, ut integras exterorum Colonias, varus privilegiis excultas in diversis Regni partibus, et quidem potissimum in confiniis illocarint, veluti Bissenos in partibus Austriae vicinioribus, Saxones in Conterminis Poloniae Scepusiacis oris, et Ruthenos in adjacentibus partim Poloniae partim Moldaviae Regionibus, Flandrenses vero seu Belgas in Superioribus Tibisci oris: solis Jazigibus, et Cumanis velut ejusdem cum Hungaris originis in meditulium Regni receptis. Hoc denique, desolato subinde post cladem Mohachianam Regno, nostra jam tempestate non tantum Regibus, sed ipsis etiam potentioribus Dynastis, illud Consilium expressit, ut deserta sua Svevis, Italis, Gallis, Hispanis impopularent, ita ut nullus ferme sit in Europa Christianus Populus, qui non copiosas gentis suae Colonias in Hungaria numeret; nullum ferme Idioma, quod in Regno non vigeat: denique ut numerus verorum Hungarorum, in ipsa Hungaria, vix quartam populi partem efficiat. Accessere complures, quas postea Hungari Imperio suo adjecerunt Provinciae, omnes a diversis ab Hungarico labio populis habitatae, quas Hungari, Romanorum more, in formam Provinciae non redigebant, sed suis Legibus, suis institutis, suo Idiomate uti permissas, Societatis tantum vinculo adstringere solebant. Sane et Reges salubre Regno Consilium susceperunt dum impopulationem, quam per solos nativos sufficientem sperare non poterant, per adscitos exteros provexerunt, et Hungari causae publicae bene consuluerunt, quod in
tanta Idiomatum diversitate, in tam restricto Linguae Hungaricae usu, Latinam
Linguam in pertractatione publicorum negotiorum adoptaverint, eandemque, si
non diserta lege, facto certe octo Saeculorum constitutionalem effecerint;
quod ne temere dictum argui possit, sufficit ad reprasentationes illas provocare,
quas occasione ea, Comitatus ediderunt, dum defunctus Imperator Germanicam
in pertractatione negotiorum publicorum linguam inducere voluisset.
Si enim haec rite excutiantur, apparebit certe non potiorem tantum, sed
Quod si Institutum hoc ad successorem primo moderni Regis referatur,
nemo jam inficiari potest, quod constitutio haec eo ipso non jam decretoria sed tantum praeparatoria evadat: deinde tribuamus hoc nobis, quod
Coronae Princeps reipsa aliquod in condiscenda Hungarica Lingua Studium,
tempusque collocabit, idem tamen periculum Regno semper imminebit. Inter
tot enim, quibus Coronae Princeps distrahitur Regiae suae Institutionis curas,
rem certe magnam praestabit, si molestum hunc laborem eo provexerit, ut
loquentes intelligere, communesque sermones miscere possit; ut rem eo perducat, ut graves, exquisitisque cum verbis, tum sententiis refertas Repraesentationes intelligat, id ne praetendi quidem potest. Aetatem enim hominis, aut
intensum plurium annorum huic unice Idiomati Ipsum Regnum Hungariae, separatim ab adnexis Provinciis consideratum quod attinet: nemo inficiari potest, nullum esse in Europa Regnum, in quo tot tamque diversa Idiomata vigeant. Si calculus Quid si insuper Hungaria relate ad adnexas Provincias
populum Slavicum efficiunt, ac ex his quidem nunc unica jam Croatia Hungariae
superest, in hac autem nullus prorsus Hungaricae linguae, non tantum
apud Plebem, sed ne quidem apud honoratiores usus existit; his Hungaricam
uno ictu obtrudere gravius foret, quam Gallicam et Italicam: harum
enim pluribus e Nobilitate et Clero Copia est. Id autem inde evenit, quia
Gallica et Italica jam dudum sunt linguae eruditae; Hungarica ne hodiedum quidem eo provecta est. Adhuc in transferendis tantum melioribus Obvertitur quidem Croatas eadem facilitate majori autem emolumento
linguam Hungaricam condiscere posse, qua alias peregrinas condidicerunt. Verum
non hac lege Hungaros inter et Croatas societas coaluit, aequanimius tunc
ipsi Hungari cogitabant, Una Generatione opus foret, ut omnes, qui de reliquo necessariis ad
Et adhuc de Croatia tantum sermo vertitur. Quid si insuper respiciamus Bosniam, Serviam, Bulgariam, Valachiam, Moldaviam, Galliciam, Lodomeriam, quae omnes a Populis Slavici labii habitantur; quae omnes sub Instituto pertractandorum lingua Latina publicorum negotiorum principio cum Hungaria coaluerunt: quas omnes Hungariae postliminio reapplicari constans et commune omnium votum semper fuit. De Gallicia actu in casu versamur, proponatur illi: eam non secus quam si linguam Hungaricam in pertractatione publicorum negotiorum adoptaverit, Hungariae reapplicari possit; et videbimus, eam ipsam potius unionem deprecaturam, quam conditionem hanc amplexuram esse.
Qui nunc Galliciae, idem postea singulae Deo auspice Hungariae
reapplicandae provinciae sensus erit. Idem nunc Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae: nimirum linguam Latinam in Hungaria esse Petunt proinde Nuncii praefatorum Regnorum usum Linguae Latinae in publicis porro etiam retineri, secus se ex parte Principalium suorum ea qua optima fieri forma intercessuros declarant. |
Vade retro
|
Anonymus (1790) [1790]: Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica., 1839 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - acta] [numerus verborum] [nn-declaratio-1790.xml].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.