Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787]: Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica, Verborum 4192, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [zamagna-b-boscovich-oratio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Si quis umquam civis Rhacusinus exstitit, qui a nobis omnibus, quotquot in hac urbe procreati sumus, maximas honoris, benevolentiae, gratique animi significationes exposcere suo jure possit, is profecto est, patres conscripti, Rogerius Josephus Boscovichius, cujus mortem acerbissimam privatim singuli ad hanc diem flevimus, nunc publice universi vehementer dolemus ac lamentamur. Illius enim virtus, illius doctrina singularis, illius celebritas longe lateque pervagata, jam hoc effecerat, ut nulla esset toto terrarum orbe tam deserta ora, nulla tanta barbaries, quae Rhacusinum nomen non audierit admirabunda, dignumque laude ac prope invidia non duxerit. Caritate autem in patriam tali est inventus omni vitae tempore, quali esse potuit civis patriae amantissimus: tum quidquid valuit dignitate, quidquid gratia, qui[d]quid virorum principum favore et in Italia et in Gallia, eo ad pericula a nobis propulsanda, ad reipublicae utilitates augendas, ad sarta tecta nostra jura et commoda servanda usus est. Quare bene ac sapienter gravissimo senatus consulto, quo et illi mortuo honos habeatur, et animi aliorum civium ad optime de republica merendum excitentur, a vobis nuper provisum est, ut, quantum fieri potest, viri tanti memoria publice honestaretur. Itaque et parentalia, et monumentum, et laudationem, praesente hoc ordine universo ceterisque urbis magistratibus, eidem decrevistis. Quo sane vestro decreto amplissimo satis ostendistis, et pietatem vobis inprimis cordi esse, quum christiano more illi a Deo Optimo Maximo beatissimam in coelis quietem exposcendam censetis; et perennis benevolentiae testimonium, quum ejus nomen habere semper in oculis desideratis, et vero etiam amorem singularem, quum ejus laudum recordatione dolori vestro solatium quaerere consolationemque videmini. Sed quamquam haec omnia sint a vobis, patres conscripti, summa cum prudentia constituta, illud unum vereor, ne non satis prudenter cautum fuerit, quod me nimirum ascendere jussistis in hunc locum ad dicendum ornatissimum, meque inter multos, qui hac in urbe florent maxima eloquentiae fama, potissimum audire voluistis. Quae enim res vos impellere maxime ad hanc electionem potuerunt, eaedem vehementer adversantur mihi. Nam quod putastis, quum mihi fuerit jam a prima adolescentia cum eo summa necessitudo, nulla temporum locorumque varietate interrupta, et eamdem vitae rationem sim tot annos una Romae professus, ceteris me facilius posse virtutes ejus actionesque et animo concipere et oratione comprehendere, profecto id omnino est, ne quidquam dicam de meae facultatis viriumque tenuitate, quod tanto oneri suscipiendo ferendoque imparem facit, atque ab hujusmodi aggrediendo labore magis deterret. Tantus enim vir ille semper est a me habitus, ut quid de illo tacitus sentiebam, facilius ego intelligerem, quam sperarem aliis posse dicendo explicare. Quod quum dico, nolim existimetis, patres conscripti, propterea dicere, quod aut vestram auctoritatem parvi faciam, quae mihi semper gravissima fuit, eritque, dum vivam, aut laborem hunc dicendi inertiae desidiaeque gratia, quae est aliena a meis moribus vitaque anteacta, defugere volui ac declinare; quin immo aperte profiteor, nihil honorificentius hac vestra mihi voluntate, nihil suavius accidere potuisse. Nam et parere ei ordini, qui in republica summus est, perhonorificum duco, et laudes ejus viri, quo in vitae consuetudine sum usus amicissimo, ac in scientia duce atque adjutore diligentissimo, commemorare multo jucundissimum. Quamobrem adeste jam animis, quotquot huc convenistis: et quum omnia studia conatusque hujus viri eo contenderent, ut major et Deo haberetur honos, et altius ex naturae contemplatione ipsius auctoris et potentia et sapientia et magnificentia in animis hominum imprimerentur, hoc tanto virorum doctissimorum concursu, hoc vestro splendore, hac omnium ordinum humanitate, patiamini de ingeniorum praestantia ac studiis philosophiae me paullo loqui liberius, quam sanctitas hujus templi exigere videatur. Quod si mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto, ut Rogerium Josephum Boscovichium civem vestrum ingenii et magnitudine et foecunditate et celebritate maximum esse hujusce urbis ornamentum intelligatis.

Et quoniam mihi primum de ingenii magnitudine dicendum proposui, ea quanta fuerit, videamus. Haud opinor negabitis, eum ingenio abundantem esse magis habendum, qui celeriores habeat animi motus, acrioremque mentis aciem ad pervidenda plura, quae in quaque re ad cogitationem contemplationemque proposita subesse possunt; qui expeditius queat ex notionibus, quas animo jam percepit, affines alias investigare, easque inter se comparare; quique tandem et argutius sententiam valeat concludere suam, et alienam refellere. Quae quum certa sint, quis vestrum est, qui nesciat, hujusmodi facultatem fuisse in Rogerio prorsus singularem; tantaque etiam praeditam atque ornatam memoriae vi, ut jam a puero et parentibus prudentissimis, et praeceptoribus doctissimis magnam sui expectationem fecisset. Nihil enim illo acrius ad pervidendum erat, nihil promptius ad cognoscendum, nihil tenacius ad retinendum, quod semel perceperat, nihil denique aptius ad explicandum, quidquid confirmare cupiebat. Sed haec erant in puero magni quaedam ingenii tantum indicia, quasi quidam humor in stirpibus arborum adhuc teneris, qui se virore foliorum ac luxuriae prodit, non trunci robore, ac proceritate ramorum. Ut enim cibo corpora et exercitatione confirmantur, ita artium cultu et naturae contemplatione animi vis alitur. Quod quum ipse nosset, sentiretque incredibili se ardore ferri ad rerum cognitionem, ac pariter timeret paterna in domo quamvis esset sanctissima, primae illius aestuantis adolescentiae illecebras ad voluptatem, statuit Societati Jesu nomen dare, Romamque convolare, quo et morum innocentiae, quam castissime coluit, melius provideret, et ardentissimo litterarum amori, in quas magnopere ferebatur, securius indulgeret. Atque hic sinite me, patres conscripti, ceterique auditores clarissimi, hoc Rogerii consilium, quod mecum ipsi commune fuit, inter maximas ejus laudes ponere, ingeniique excitamentum amplissimum et censere et praedicare. Quam enim potuit, per Deum immortalem, inire vitae rationem proposito fini accommodatiorem, quam eam ingredi Societatem, in qua et bibliothecae refertae erant librorum copia, et in oculis semper doctissimorum hominum imagines vivae; in qua et scire gloriosum erat, et turpe nescire; in qua moderatorum cura suum pietati tempus, suum litteris otium tribuebatur; in qua demum nefas erat vel virtutem non sectari, vel studia negligere, quum utrumque hominibus, qui se totos religioni bonisque artibus sponte devoverant, et videretur et esset necessarium. Utinam ego tam praeclarae disciplinae institutis saluberrimis, quantum et potueram et debueram, proficere voluissem! Non mei certe me tantopere poeniteret, quantum nunc poenitet, quod ne dicam mediocrem, sed nec parvam ullo in genere laudem sim consequutus. Sed de me satis. Incredibile vero dictu est, quantum desiderium, quam voluntatem animique ardorem exprompsit atque contulit ad litterarum studia Rogerius, statim ac e tirocinio excessit, ubi virtutum omnium radices tam alte fixerat, quam postea in toto vitae cursu ejus pietas, atque excellens probitas declaravit. Nullo tempore passus est eximii, quod a natura acceperat, ingenii aciem hebescere; sed audiendo magistrorum institutiones, sed libros volutando, sed commentando, scribendoque studuit quotidie magis acuere. Tantum autem conatu hoc perfecit, ut et ejus ingenium simile quiddam portenti videretur, et memoria tanta, quantam paucis in aliis fuisse, ac in Themistocle inprimis legimus, cui difficilius erat oblivisci ea, quae vellet, quam recordari. Nihil erat in historia, quod ille non meminisset, nihil notatu dignum in eloquentia, quod ipsum latuisset, nihil in poesi belle excogitatum, quo non caperetur. Hinc in familiari etiam sermone illa varia fluebat eruditio, et ornatissimorum verborum copia, atque versuum ingens ex tempore numerus. Sed haec fortasse leviora. Illa ingeniorum exploratrix atque altrix geometria, illa naturae universae indagatrix philosophia vim hanc animi tantam sibi jam excolendam deposcebant, et divina, qua fulgent, veritatis luce avebant illustrare, quo idoneum facerent suarum laudum praeconem, et gloriae amplificatorem post hominum memoriam nobilissimum. Et certe ipsius naturae instinctu quodam divino fuisse videtur factus ad has facultates Rogerius: tanto enim se animi impetu, tanta aviditate, tantaque voluptate in penitissimos earumdem sinus ultimosque recessus intulit, ut nemini dubium esset, quin ipse in paucis esset unus inventus, qui illa vetera de Archimede ab historia miracula prodita renovare posset atque etiam superare. Vixdum coeperat hisce se dedere studiis, in iisque vires experiri suas, quum et sociorum, inter quos ingenio florentissimos versabatur, et magistrorum, quibuscum assidue communicabat consilia atque inventa sua, judicio magnus jam habitus est et geometra et philosophus, dignusque plane, qui alios adhuc juvenis eas potius facultates doceret, quam ipse diutius in iisdem ediscendis moraretur. Itaque necdum confecto cursu theologiae, in qua, sicut in ceteris rebus, longe omnes anteire visus est, Collegii Romani moderatorum jussu publice docere coepit mathematicorum scientiam. Qua suscepta provincia tum demum patuit tota atque explicavit sese illa immortalis ingenii magnitudo, digna plane omnium terrarum principis urbis admiratione. Vicit enim maximam, quam de se concitaverat, opinionem ac famam. Quod quum dico, vereor sane, ne cui oratio videatur mea magis ad amicissimi hominis gloriam augendam, quam ad veritatem accommodata. Atqui mecum profecto sentiet, quicumque viderit, illum non eo solum mentis acie pervasisse, quo summi in iisdem facultatibus viri progressi sunt, verum etiam longius meditationes suas cogitationesque protendisse, quasi ipsum jam sui puduerit, si aliorum tantum vestigiis insisteret, partisque frueretur commodis, nec novas aperiret sterneretque vias, prolatisque veluti sapientiae finibus alios uberrimae utilitatis fructus ostenderet. Hinc illae novae elegantioresque coni sectionum explanationes; hinc illi novi curvarum linearum usus multiplicesque evolutiones; hinc illae novae de servandis astrorum cometarumque orbitis methodi excogitatae; hinc illi novi in astronomiae domiciliis instrumentorum apparatus, hinc novae illae de corrigendis perficiendisque vitreis, si ita loqui fas est, lentibus non coloratis artes inventae; hinc illi in utilissima, quam Graeco nomine opticen dicimus, facultate deprehensi errores et emendati; hinc luminis leges non paucae, ab ipso ejus veluti parente Neutonio latae nec satis perspectae, per hunc abrogatae novaeque certiores fixae; hinc demum nova illa omnium corporum ex elementis, quae nec dividi possunt, nec tangi, nec metiri, in scholas invecta compositio. Sed haec etiam fortasse melius ex Rogerii scriptis intelligere potestis, ideoque demonstrata satis, ut opinor, magnitudine, ad ejus ego ingenii foecunditatem, patres conscripti, me vertam.

Quod si jucundum ac suave est ejus ducis, quem diligimus, patriaeque vinculis nobis conjunctum habemus, et proelia et victorias et triumphos audire atque legere, propterea quia quidquid ab eo prospere gestum est, ad gloriam etiam nostram pertinere quodammodo videatur, eodem certe animo, eadem laetitia, eadem voluptate res praeclarissime scriptas, quae ex hujus viri admiranda ingenii foecunditate fluxerunt, debemus et recordari et amplecti: praesertim quum ducum imperatorumque res gestae non sine bellorum armorumque strepitu, ac multorum clade geri potuerint; haec autem philosophiae atque humanitatis studia summa non solum cum pace, verum etiam omnium securitate atque utilitate exerceantur. Itaque statuo et confidenter affirmo, hunc virum in omnes philosophiae partes aciem mentis intendisse, et quocumque intendisset, novam operis alicujus conscribendi caussam fuisse solitum invenire, novamque, dicam, quasi triumphandi occasionem nancisci. Atque ut elementa matheseos universae ad usum scholarum vulgata mittam, et quae de tempore, de spatio, de animis hominum, de Deo Optimo Maximo scripsit, quis ejus (liceat mihi per vos iisdem pene nominibus res appellare, quibus eas insignivit Rogerius; quae si cui purioris latinitatis fastidioso nimis amatori minus placebunt, amicis certe brevitatis claritatisque, quum sint jam usu philosophorum trita, non displicebunt), quis ejus, inquam, de maculis solaribus lucubrationem nescit eximiam? Quis non aliam miratus est de novissimo Mercurii Solem infra transitu? Quis non ea delectatus est, quam de aurora, quae e coeli regione, in qua apparere solet, borealis dicitur, quamque de iridis arcu versicolore concinnavit? Quis non suspexit vel differentem de geometrica illa sphaericae trigonometriae constructione; vel investigantem continuorum legem, naturamque atque usum infinitorum, et infinite parvorum; vel describentem circulos, quos osculatores vocant mathematici; vel inquirentem in gravitatis punctum illud medium, quod a Graecis vocare centrum didicimus; vel disputantem de motu corporum certa virium lege in spatio non resistente projectorum; vel expendentem veterum philosophorum argumenta pro telluris in sphaeram conformatione; vel docentem ipsam terrae, qualis est, figuram; vel explicantem fixorum siderum aberrationes; vel inducentem novam quamdam rationem adhibendi diversarum apparentium facierum observationes in Lunae obscurationibus; vel loquentem de astronomorum in caelo servando sollertia; vel statuentem eorum, quae observarunt, certitudinis gradum; vel proponentem atque instituentem universae astronomiae disquisitionem? An ejus acumen quisquam desideravit in eo opere, quod scripsit de vivis, ut ajunt, viribus? An in altero, quod est de maris aestu? An in eo, quod de cometis habetur? An in iis, quae de caussis naturaque turbinum, quae de vapore illo Lunae subtilissimo, quo tota cingitur, simili potius cuidam veluti mari, quam aeri huic nostro, quo circumfundimur; quae item de lumine, deque ipsius admiranda tenuitate ac celeritate vulgavit? An denique non optime meritus est de Solis ad meridiem appulsu vero dessignando; de erigendis ducendisque horarum lineis; de locorum metiendorum arte geographiaque corrigenda iis, quae in opus de expeditione per Pontificis Maximi provincias diligenter atque erudite congessit? Plena sunt ejus scriptis[ERROR: no reftable :]Vide indicem ejus operum impressorum usque ad initium anni 1761. in editione Veneta poematis de Solis ac Lunae defectibus, multasque illic alias dissertationes, ut vocant, quae hic silentur, invenies. et Bononiensis accademiae et Lipsiensis acta; pleni doctissimorum virorum, qui vel in Italia vel in Gallia vel in Britannia vel in Germania hac aetate floruerunt libri innumerabiles. O ingenii foecunditatem non praedicandam solum, sed pene etiam incredibilem! Quid vero dicam de quinque illis voluminibus, quae admodum ampla Bassani edidit, Ludovicoque XVI. Galliarum regi dicavit? Quos doctrinae sapientiaeque thesauros in ipsis non inclusit? Ecquid subtilius excogitari docerique potuit, quod et opticen universam, et astronomiam, et vero etiam nauticam artem amplificaret, illustraretque magis? Sed infinitus prope sim, si omnia ejus opera velim enumerare. Duo tantum hic addam in genere dissimili: naturalem nempe philosophiam ad unicam legem virium in natura existentium redactam, et poema de Solis ac Lunae defectibus sex in libros distributum. Quod opus utrumque si ita semper adamavit Rogerius, ut filias veluti carissimas et amplecteretur libentissime et oscularetur, esse profecto statuendum videtur, singulare quiddam atque eximium in iisdem contineri. Et certe si illius poematis et elegantiam Latini sermonis, et facilitatem explicandi res difficillimas ac a poetarum consuetudine remotissimas, et praeterea doctrinae reconditioris locupletem quamdam veluti supellectilem summa cum venustate conjunctam attentius introspicere velimus; facile ejus auctorem inter praecipuos hoc in genere poetas numerandum censebimus, vixque unum fortasse aut alterum inveniemus magis dignum, cui ex illo siderum caelorumque concentu suavissimo, quo in altum ingenio subvectus Boscovichius saepius, quam Pithagoras, magnopere delectabatur, ipsa plaudat Urania. Quod autem ad naturalem illam philosophiam pertinet, sic habetote: ipsam esse opus hujusmodi, ut si in ceteris rebus, quas pe[r]tractandas suscepit Rogerius, omnes fere semper vicerit, in hoc se ipsum vicisse videatur. Non enim expolivit rem ornavitque, sed plane condidit ac prope creavit. Ferebantur quidem de corporum principiis sententiae philosophorum plurimae tum veterum tum recentiorum, quae eo minus doctis hominibus in dies probabantur, quo magis recta philosophandi ratio ubique terrarum coepit invalescere. Vetera obsoleverant, nova non inveniebantur, res ad desperationem prope redacta videbatur; quum hic vir magis iis laudibus Lucretii dignus, quam ille Atheniensis Epicurus, mutuatis hinc a Leibnitio perspectisque melius, quae et Zenonis fuerunt, monadibus seu materiae elementis primis simplicibus atque inextensis, hinc assumptis a Neutonio viribus mutuis, quae pro diversis monadum seu punctorum illorum materiei in spatio inani disseminatorum distantiis sunt diversae, novum protinus aedificium extruxit, confirmavit, vindicavit. Tum illam, de qua nulla umquam conticescet aetas, curvam lineam circa aliam rectam se volventem plicantemque, ductuque suo velut quibusdam cruribus ad contactum accedentem, quin usquam possit omnino concurrere, proposuit ante oculos; cujus ope non intelligeretur solum, sed videretur totum earum virium certa lege modo trahentium, modo repellentium, modo copulantium artificium. Quae res statim atque fama ac rumore percrebuit, tantos clamores tantosque plausus excitavit, quantos et rei novitas eflagitabat, et ipsa magnitudo;[ERROR: no reftable :]Hujus operis praeclarissimi tres jam habentur editiones: Viennensis prima, altera Veneta, tertia Gallica. Poematis item paullo superius nominati tres editiones sunt Londinensis nimirum, Veneta, ac Parisiensis multo ceteris locupletior ac emendatior. eaque coepit et doceri et propugnari in florentissimis Europae academiis cum Boscovichiani ac Rhacusini nominis laude singulari.

Jam vero ab eo tot tantisque editis ingenii monumentis, pluribusque aliis vobis non ignotis, quis de ejusdem celebritate potest dubitare? Quam tamen dicam breviter, patres conscripti, fuisse tantam, quam maxima esse potuit; Romamque illam ipsam, in qua privatus degebat, et veteris potentiae et novae religionis majestate superbam, eidem suam cessisse visam quodammodo gloriam, quum ad unum hominem et civium et advenarum oculos videret patereturque conversos. Illum qui tunc temporis vere Maximus et dignitate et sapientia Pontifex Petri sedem tenebat Benedictus XIV. carum habuit atque in pretio. Illum de Vaticani templi pulcherrimo altissimoque fatiscente tholo consuluit; illum de aquarum alluvionibus derivandis tam in Pontinis paludibus quam in agro Bononiensi ac Ferrariensi interrogavit; illi Romanae ditionis perlustrandae describendaeque cum magno instrumentorum apparatu, duosque telluris gradus magno cum labore per Apennini juga magnoque cum sumptu dimetiendi curam demandavit. Illum idem in urbe retinendum censuit, quum Joannes V. Lusitaniae rex cum aliis ipsum invitasset, ut in Brasiliam navigaret, easque Americae describeret et metiretur trans Oceanum semotissimas regiones, quas cum Hispaniarum rege statuerat permutare. Illum denique Sylvii Cardinalis Valentii nobilissimi atque ad omnia magna nati, vestri[ERROR: no reftable :]Vide Annali di Mantova scritti da Scipione Agnello Maffei, l. II. c. 7. ubi haec habentur: Valenti famiglia detta dal Janelli nobilissima e discesa dall' antico Epidauro, oggi Ragusa : ut refert Rogerius ipse, De Solis ac Lunae defectibus, lib. IV. ad vers. 855. origine civis, patres conscripti, quo utebatur ad sanctiora consilia, incitamento voluit adhibere ad astronomiae domicilium ponendum atque adornandum. Verum Sylvii primum, deinde Benedicti mors consequuta haec Romae ornamenta tunc invidit. Qui vero in ejus locum suffectus est Clemens XIII. eodem habuit in honore Rogerium, multaque ejus certe fecisset consilio, nisi et gravissimis toto ferme Pontificatus tempore sese tempestatibus jactari agitarique sensisset, et alio avocasset ipsum Rogerium Lucensium respublica. Erat Lucensibus eo tempore gravis de aquis controversia cum Florentinis; quumque viderent in Etruria hanc dirimi componique non posse sine alicujus viri hoc in genere et scientia excellenti et auctoritate magna, mentem ad Rogerium convertunt: illi suam caussam, fortunas, salutemque commendant, mittuntque Vindobonam seu procuratorem suarum rerum seu patronum rati id quod accidit, multum nempe apud caesarem Franciscum valituram tanti viri celebritatem. Nec sua ipsos fefellit spes. In caussa difficili atque impedita multorum studiis ita versatus est, ut et caesaris voluntatem delinierit, et totius augustae gentis benevolentiam mirifice sibi conciliarit; Lucensium vero commodis tantum inservierit, quantum ab illa republica et honores decreti de ipso nobilitate donando, et effusae largitiones, et singulares gratiarum actiones declararunt. Vos autem, patres conscripti, scitis ipsi, quanto fuerit vobis adjumento, quantumque valuerit ad avertendam a vobis, quae impendere videbatur, procellam concitatam ex suspicione quadam Britannorum mari potentissimorum, perinde quasi in vestris portubus contra ipsos et exstruerentur et armarentur naves. Iram gentis injuriae omnis impatientissimae placavit; animos Gallorum non offendit; quin potius et sibi et vobis summopere devinxit; initumque est non multo post commercii foedus illud vos inter Galliarumque regem, quo nihil vestro nomini honorificentius, nihil reipublicae commodis utilius, nihil denique vestrarum navium longe lateque commeantium securitati accommodatius. Mitto reliqua commemorare, in quibus illo estis feliciter usi. Et sane quae res umquam esse potuit tanta, quam hac ingenii celebritate non ille optatum ad exitum perduxisset, qui quum illos veteres philosophos aemulatus Pithagoras, Xenophanes, Platonesque sese ad Europae peragrationem dedisset, orbem prope terrarum fama sui atque admiratione complevit? Sic enim ejus in urbes adventus celebrabatur, ut gloriam ingenii expectatio hominis, expectationem ipsius adventus existimatioque superaret. Qui ad eum omnium ordinum fiebant concursus? Quae invitationes? Quae acclamationes etiam, quum sese in coetus litteratorum hominum ferret atque in conspectum daret? Illum omnis Italia, quod in ea erat altus atque eruditus, quasi decus proprium, summis ubique laudibus est prosequuta; illum Gallia hominum doctissimorum copia referta jam tum suis sedibus dignum ac nomine censuit; illum Britannia[ERROR: no reftable :]Comitis Macclesfieldii, praesidis Societatis Londinensis, studio fuit etiam rogatus, ut cum aliis Societatis Londinensis astronomis in Californiam trajiceret Veneris transitum sub Solis disco observaturus; sed quum id facere Rogerius statuisset Constantinopoli, ire illuc recusavit. alium tamquam civem suum Neutonium et suspexit, et in sapientiae accepit Collegium; illum Germania vel aemulum vel imitatorem Leibnitii est admirata. Quid plura? Illum denique omnium gentium, quas peragravit (nam qua erat cognoscendarum rerum morumque hominum inspiciendorum aviditate et Hellespontum, et Troadis oram, et Bosphorum Thracium, et Scythiae partem, et Moesiam, et Daciam, et Sarmatiam obivit), illum, inquam, omnium gentium viri principes ipsique reges et visendum censuerunt, et benevolentia amplectendum tamquam doctrinae quoddam veluti monstrum ac prope miraculum. Et erit jam, qui miretur, eum amplissimo stipendio post hanc confectam longissimam clarissimamque peregrinationem a senatu Mediolanensi, summa cum voluntate Mariae Teresiae imperatricis augustae, fuisse invitatum, ut Ticini primum, deinde Mediolani mathesin astronomiamque doceret? Carum illic fuisse Mutinensium duci, qui Austriacae tunc Insubriae praeerat; post etiam Ferdinando Archiduci ingeniorum optimo aestimatori, qui Estensium principi in eo imperio successit; totique denique urbi praeclarissimae fuisse pene in deliciis atque amore? Consequuta sunt autem ea tempora, patres conscripti, cum, gravissimis late suspicionibus excitatis, Jesuitae invidia multorumque odio conflagrarunt: Rogerius vero in tanta animorum simultate judiciorumque iniquitate nullam non modo sensit celebritatis diminutionem, verum etiam non leve ejusdem expertus est incrementum. Nam in ipso illo Societatis Jesu luctuosissimo ac miserando naufragio, quo demersa est atque exstincta fere omnis, in ipsa illa moerentium sociorum trepidatione atque fuga Ludovici XV. singulari patrocinio usus est. Is enim ipsum, quum nosset jam cogitare de relinquenda Insubria, honestissimis conditionibus fortunarumque amplificatione suum in regnum advocavit, Lutetiamque Parisiorum sedem ei studiorum obtulit tamquam portum tutissimum, nullo labore alio nullaque molestia demandata, nisi ut optices eam potissimum partem, quae ad res maritimas pertinet, excoleret diligentius regeretque praeses. Qua quidem re, ut dicebam, manifeste patuit, nullam esse potuisse tantam vel hominum vel temporum injuriam, quae hujus viri gloriam labefactaret, quum in ea ipsa Gallia, in qua tot foedi tantique tumultus rumoresque in Jesuitas exstiterunt, et Ludovici XV. perhonorifico decreto aucta fuerit, et ejusdem nepotis Ludovici XVI. amore confirmata, et utriusque regis ministrorum judicio ac sapientissimi Vergennesii[ERROR: no reftable :]Comes Vergennesius, quem honoris gratia nomino, obiit eodem tempore eodemque fere die, quo Boscovichius: in eo Gallia ministrum prudentissimum aequissimumque, in hoc amisso clarissimum philosophum desideravit. in primis, omniumque Galliae procerum amicitia studioque sustentata.

Quare mea tandem illic conquiescat oratio, ubi et suae vitae et studiorum exitum habuit Rogerius idibus Februariis. Petierat a rege facultatem obtinueratque se in Italiam conferendi, ut et librorum complurium impressionem curaret praesens, et veterum amicorum conspectu dulcissimo frueretur, et Mediolani illam, quam in regio Braidensi studiorum Collegio, monumentum Uraniae perenne ac urbis ornamentum, summa quondam cura, labore, ac aere etiam suo non exiguo collato construxerat, astronomorum speculam absolveret perficeretque, novis additis molitionibus, omnium commodissimam ac magnificentissimam. Jamque e Venetorum finibus eque Etruria Latioque redux Mediolani constiterat, moliebaturque cum alia multa, tum[ERROR: no reftable :]Hujus doctissimi elegantissimique operis duo tomi jamdiu lucem publicam viderant; reliquorum duorum editionem tum adornabat Rogerius, ut litteratorum hominum desiderio summo tandem satisfaceret. Stajanorum carminum de recentiori philosophia suarumque in eadem enarrationum supplementorumque editionem; quum paullatim seu defatigatione fibrarum cerebri, sive alia caussa (quamvis enim aetatis annum LXXVI. ageret, firmis tamen adhuc atque integris videbatur corporis viribus) coepit animo dejici, mente debilitari, atque in varios delabi errores. O vicem mortalium deplorandam! O commutationem rerum miserandam! O ingeniorum fragilitatem! O caducas spes atque inanes conatus! Quis tum Mediolani non ingemuit? Quis non tali tantoque casu commotus est? Quis eum etiam non ploravit? Quis non doluit? Te hoc loco, Luciane[ERROR: no reftable :]Lucianus Pozza Nicolai filius, patricius Rhacusinus qui aegrum Mediolani invenerat Boscovichium inviseratque saepius peramanter, quum dicta est haec oratio, summum in patria honorem gerebat reipublicae rector. Pozza, te inquam ipsum, quem praesentem hic rectorem ac principem senatus amplissimum intueor, testem apello; te ego in gravissimo viri summi infortunio, quum ex Austria in Insubriam descendisses, illius miserandi luctus in partem voco. Tu hominem facile omnium celeberrimum quum in eo statu vidisti, in quo ipsi mors, quae et brevi tuum discessum consequuta est, erat minus timenda, quam vita diuturnior exoptanda, in eo mentis errore ac falsa fortunarum desperatione, non solum lacrymis ac dolore tuo putasti dignum, verum et opes ei obtulisti tuas, et preces consolationemque adhibuisti, et communionem bonorum auxiliumque spopondisti, quo tecum in patriam atque in sororis[ERROR: no reftable :]Sororis Annae faeminae eximia morum innocentia vitaeque integritate praeditae, quae sola nunc ex hac familia est superstes; reliquis ejus fratribus, Bartholomaeo, qui Rogerium, utpote natu major, in Societatem Jesu anteiverat, Joanne, qui Praedicatorum regulam professus erat, Natali ac Petro jamdudum vita functis. Omnes praestantissimo ingenio ac singulari virtute ornati fuere. De illis vide Rogerium ipsum De Solis ac Lunae defectibus lib. 4. in not. 48. sub. fin. lectissimae amicorumque sinum sic aegrum atque afflictum deduceres. Et quamvis ipsum non exoraveris, cepisti tamen civicae caritatis fructum vel maximum. Itaque gaude isto tuo tam praeclaro animo, et fruere cum tuo hoc singulari erga civem patriae carissimum studio, tum omnium hujsce urbis hominum grati animi testimonio perenni: tu enim illi praestitisti, quod Senatus, et universus ordo patricius, clarissimique cives, si illic adfuissent, facere debuissent. Sed quoniam, patres conscripti, recordatione acerbissima amissi ejus ingenii et magnitudine summi, et foecunditate excellentis, et celebritate nobilissimi ad lacrymas, ad dolorem, atque luctum et vos jam moveri sentio, et me in dicendo perturbari, abrumpam repente orationem hanc omnem; vosque adhortabor universos, quotquot estis in hoc templo, ut postquam Rogerio Josepho Boscovichio perennem in caelis felicitatem expetieritis rite, atque eritis adprecati, multos ei similes in hac urbe cives a Deo Optimo Maximo postuletis, qui quod vobis jam factum gratulor, quo angustioribus ditionis terminis potentiaeque tenemur, eo latioribus sapientiae virtutisque finibus Rhacusinum nomen ac famam cum perpetua reipublicae incolumitate imposterum etiam propagent atque amplificent.

FINIS
Vade retro

Vade porro


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787]: Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica, Verborum 4192, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [zamagna-b-boscovich-oratio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.