Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

38 At me caelicolae etc. Iuno, an potius Apollo, cui Cycnus invisus magnopere?

-- PA228 --


Quare agesis atque arma humeris citus indue: nulla
Sit mora, quin magno congressi cominus hosti
Pugnemus; neque enim Martem Iovis inclyta proles,
Non et Iphiclides metuit. vestigia retro
55 Spero equidem referet magni duo germina cernens
Alcidae, iuvenes ambos, queis praelia dura
Grata magis resonant, aliis quam gaudia mensae.
Sic ille: Alcides placide subrisit amico
Gavisus sermone, iterumque haec impiger infit.
60 O heros Iolae, Iovis cura; aspera pugna
Haud procul est: novi expertus te robore firmo.
Nunc quoque sis memor ipse tui, nec Ariona nigrum
Lentus agas, sors quaque dabit se laeta, sequare.
Haec fatus, laevi inclusit suras orichalco,
65 Caelatoque humeris ingentibus induit auro
Insignem thoraca, olim Tritonia Pallas
Quem dederat Iove nata viro tutamen in armis,
Praelia quum primum fatalia coepit obire.
Nec minus et ferro pectus circumdat, et alto
70 Suspendit pharetram tergo, volucresque sagittas
Exitium vocique simul vitaeque ferentes.
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.