Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

332 Iupiter intonuit etc. In honorem Sarpedonis filii occisi a Patroclo fingit Homerus in Iliade sanguineas a Iove guttas demissas e caelo. Ergo prave Hesiodus fecit, qui ab eodem Iove, non a Marte Cycni patre, heic delapsas memorat. Darem quidem id Clerico, nisi optimo iure Hesiodo aliter facere licuisset. Homerus ob Sarpedonis occisi commiserationem sanguinis guttas demittere facit Iovem, Hesiodus in signum victoriae, quam eius filius Hercules erat de Cycno relaturus. An utrumque nequeunt illae sanguineae guttae significare?

-- PA244 --


Nunciat aestatis longas messoribus horas;
Quae viridi residens arguta sub arboris umbra
Vivit rore levi, nec dulcem effundere cessat
345 Vsque sonum, fervens quum corpora sirius urit;
Iamque etiam tenerae milio nascuntur aristae
Luce sato aestiva, iam mutat acerba colorem
Vva, dedit Bacchus quam praemia laeta laborum.
Illa tempestate inierunt praelia, et arva
350 Impleruntque metu late trepidoque tumultu.
Namque, velut geminis quum cerva leonibus icta
Concidit, in sese rabie vertuntur et ira
Praecipites, gravibusque implent rugitibus auras:
Aut etiam veluti gemini certamina rostris
355 Vulturii sub celsae ineunt quum rupis hiatu
Cerva pro pingui vel montivaga pro capra,
Quam iuvenis fixit conspectam e rupe sagitta
Eminus a nervo emissa; diversa peragrat
Ipse loca, ignarus qua parte sequatur; at illi
360 Collapsam videre, et pugnam iniere cruentam.
Sic gemini heroes ibant in mutua damna.
Primus ibi Cycnus cupiens prosternere telo
Alciden, magnis iaculatus viribus hastam
In clypeum intorsit; sed non perrumpere ferro
365 Aes potuit, donum Vulcani. tum ferus hasta
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.