Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

185 Insequiturque furor Parcarum etc. Parcae sanguinis effusi avidissimae semper inter caedes versantur. Earum praesides, nam multae sunt, Clotho, Lachesis et Atropos. Quae heic diversa fieri describuntur, non ab iisdem sed a diversis fieri intelligenda.

-- PA236 --


Primae aderant Clotho et Lachesis: minor una duabus
Atropos incedit; neque enim est dea corpore magno,
Fortior ast aliis et multo grandior aevo est.
Ergo omnes caedi videas instare, minantes
200 Vnguibus alternum longis manibusque cruentis
Exitium sociis, ac se crudele tuentes.
Tristitia infelix has iuxta proxima stabat
Horrentique fame pallens atque arida, foedum
Crassa genu: insecti digitis informibus ungues,
205 Naribus et mucor manabat teter, et atras
Perque genas perque ora cruor se fusus agebat.
Ipsa autem dentes haud ulli affabilis ore
Exacuit stricto frendens, multoque superne
Pulvere sordescit latos foedata per armos,
210 Humidaque a fletu. non hinc procul urbis imago
Turrigerae sese attollit, cui postibus aureis
Septem inerant portae, portisque effusa iuventus
Laeta indulgebat choreis. nova ducitur altis
Sponsa rotis, late resonant loca Hymen Hymenaee,
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.