Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Constat quidem, ait Clericus, hoc poema esse dutefotXay, quomodocumque primam voculam legamus; sed quaenam desint et quam multa minime constat. Docet nos Hesiodus ipse duobus ultimis Theogoniae versibus, se scripsisse de altero illo Heroum genere, qui a diis ex mulieribus geniti credebantur, eiusque operis non raro meminerunt veteres, ut vel ex fragmentis liquet. Horum autem heroum quum longe praestantissimus esset Hercules, non absurde forte quis coniecerit hoc poema, cuius maxima parte describitur Clypeus Herculis, esse maioris illius Omqg 7toc(j/jloltiov ; quod tamen fragmentum, quasi opusculum distinctum ab eo quod dixi, ad nos pervenit. Certe tria potissimum poemata Hesiodi

-- PA220 --

solent memorari, inter quae Heroogonia recensetur, non Scutum. Maximus Tyrius Dissert. xvl haec habet: Hesiodus quidem seorsim Heroum, a mulieribus initio facto, recensuit genera, et ex quanam quisque natus fuerit. Seorsim vero poemate descripta ab illo est Theologia una cum Theogonia. Seorsim denique vitam iuvant opera quae facienda, et dies quibus facienda . Hactenus Clericus, amice Lector, cuius verba exscribenda putavi: eadem fere reliqui omnes interpretes habent, ex (,) quibus etiam nonnulli dubitarunt, utrum esset Hesiodi, an alterius antiqui scriptoris hoc poema. Sed ego omissa huiusmodi controversia, quae certo dirimi dissolvique nequit, ad meam venio interpretationem. Haud primum nunc latinis versibus a me redditum hoc poema in lucem prodit: aliquot iam elapsi sunt anni, ex quo Senis in Etruria vulgatum est, ut antequam Odysseam in manus hominum emitterem, haberetur aliquod meae rationis interpretandi exprimendique Graeca latinis carminibus specimen, ac veluti tentamen. Integrum tunc imprimendum, prout exstat nimirum in Hesiodi

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.