Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

210 tamen his quoque finem etc. Hincne illa Virgilii in Salonini genethliaco? Vltima cumaei venit iam carminis aetas, et quae sequuntur. Certe et carmen cumaeum esse Hesiodi potest, cuius pater e Cuma, et ex hac aetatum continua mutatione heic a poeta descripta versibus Virgilii multa lux affulget, qui, hac adhibita veluti clave, recte omnes explicantur. Saecula enim mala, perpetua temporum vicissitudine, per nostrum poetam paullatim ad bona atque adeo optima regrediuntur, quod futurum in Salonini ortu, vel eius

-- PA156 --


Fors dabit, et sese miscebunt gaudia fletu.
Non similis genitor gnatis, gnatique parenti,
Hospitibusque hospes carus, nec amicus amico,
Nec fratri dilectus erit iam frater ut olim.
215 Contemnent gnati senio defessa parentum
Corpora, et incessent saevis per iurgia dictis
Haud veriti ultores divos, et nulla laborum,
Pro se quos tulerunt, ingrati praemia reddent,
Cuncta ministrantes manuum vi. iamque rapinas
220 Alter in alterius vacuam meditabitur urbem;
Nullus honos pietatis erit, nec gratia iusti
Atque boni: laus certa scelus noxamque sequetur.
Nec pudor ullus erit, nec erunt communia iura
Iustitiae, laedetque malus meliora professos
225 Consilia, iniustusque serens periuria vulgo
Audebit quodcumque nefas. truculentus at ore
Ille malis gaudens livor comitabitur omnes,
Et miseras acuet falsis rumoribus aures.
Tum demum ad caelum, vasta tellure relicta,
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.