Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

124 Aurea. prima etc. Haec illa aetatum variarum enumeratio, de quibus interpretes antiqui recentesque tot tantaque commenti sunt. Otio abuterer, si quid adderem. Hesiodus incipit ab aurea aetate: qui homines in hac vixerunt, post mortem dii facti sunt aut quidam benefici genii, illisque cura demandata homines custodiendi, iudiciisque praesidendi, quod regium est. Quid vero de illa aetatum divisione, quae fertur et a Sybilla facta, dicendum? Quaecumque ea sit, nihil profecto habet commune cum hac hesiodia. Vide Fabricium in Graec. Bibl. lib. I cap. 30.

-- PA152 --


140 Per campos vallesque cavas; ipsique volentes
In commune ultro certabant parta referre
Vnanimes, partisque frui cum pace potiti.
Postquam autem nigra genus hoc caligine tellus
Occuluit, magnus mutato corpore eosdem
145 Iupiter esse deos voluit, terramque benignos
Incolere, atque hominum mortalia facta tueri.
Hinc passim volitant omnes denso aere septi,
Iustitiamque nefasque vident, et praemia didunt
Magnorum late sortiti munera regum.
150 Altera caelicolis sata gens argentea, multo
Deterior prima, nec vi nec laudibus olli
Ingenii similis, nomen quae traxit ab auro.
Tardus apud matrem centum puer inscius annos
Crescebat, patriosque colens sine honore penates
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.