Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1002 Nona autem etc. Adverte, non solum dies omnes non esse aeque felices, sed eosdem etiam dies alios post meridiem feliciores alios mane. Quo quid ridiculum magis?

-- PA215 --


Vicenam id faciunt, roseo quum fulget Eoo
Exoriens aurora: eadem nam vespere ab atro
Deterior nocuae mala semina colligit aurae.
1020 Scilicet hae superum dono mortalibus aegris
Luces fata ferunt: mediae sine sorte relictae
Nil possunt, aliusque aliam vir tollere certat
Laudibus; at pauci caussas deprendere norunt:
Saepe eadem mater lux est eademque noverca.
1025 Illum ego felicem fortunatumque putarim
Ante alios unum, qui rite haec omnia prudens
Et sciat et servet dis carus; certaque captans
Auguria e caelo, male noxia crimina vitet.
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.