HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
non ipse bonorum
etc. Hi duo versus
Clerico videntur gallica nive fiigidiores et indigni tanto poeta; adeoque
iugulandos delendosque censet, si Aristarchi more in malos versus saeviendum
est. Atqui si poeta intellexisset, patrem suum non luxu quodam, ac taedio,
quo homines etiam ditissimi afficiuntur, patriam reliquisse; sed paupertatis
vi compulsum, qua sua sine culpa opprimebatur, quid in hac re tam vehementer
vituperandum esset, plane non video. Negari enim non potest, multos homines
incommoda maxima, quae secum fert navigatio, ob solam etiam visendarum
regionum cupiditatem, libenter suscipere, qui alioquin beatam in patria
vitam commodisque omnibus abundantem possent securi degere. Hinc male
dicerentur divitiarum opulentiaeque pertaesi? Nonne etiam antiquis illis
temporibus piraticam exercere apud Graecos, ut ex Homero aliisque constat,
ipsis regibus gloriosum erat? Ceterum alii alia de emigratione Dii patris
Hesiodi; quidam debitum, quidam caedem caussantur.

|