Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

et quanta in explanando hoc versiculo.... mh£iu>v $e Xcctoc %6o vo± aej^evog etr)-, graeci Scholiastae effiniverint, quos et Latini quamplures sequuti sunt, sed ineptissime. Hesiodi mens clarissima: ab hyeme incoepit agriculturam: tum quae vere facienda sunt, docuit; absolutis vero quae ad aestatem pertinent, in autumno desinit; sicque totius anni agrorum cultum concludit, viamque sibi aperit ad alteram oeconomiae partem id est ad navigationem. Vide Heinsium in libro singulari contra Tzetzem, et in animadversione ad ipsum hunc versum.

-- PA195 --


Quod tibi si placeat tentare pericula ponti,
Heu male tunc pelago fides, quum Pleias aquosum
770 Oriona polo fugiens se merserit undis.
Omnia ventorum stridentia flamina fervent,
Nec iuvat undanti tunc pinum in gurgite habere.
Exercere solum praestat, siccoque carinam
Litore subductam magnis circumundique saxis
775 Munire humentum ventorum praelia contra
Exhausta sentina, humor ne robora laedat.
Arma domum portans in sedibus omnia claude,
Velorumque legens alas suspende refixum
Temonem ad fumum, dum suscitet aura morantem
780 Tempestiva polo surgens. tunc litore puppim
Mitte citam properans, atque aptis mercibus imple
Dulce relaturam multo tibi foenore lucrum.
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.