Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

662 Aethiopum supra etc. Bene Clericus notat, eum antipodas esse, intelligere debuisse, qui solis arcum diurnum tempore brumae intelligebat minorem apud' Graecos, maiorem esse in Aethiopia. Admissa tamen hac notitia, alterum, quamvis necessario consequeretur, negabant veteres. Hoc autem fit, quum Sol est in Sagittario.

-- PA186 --


665 Fronte gerunt, isdemque carent, stridentia passim
Dentibus horrendum in dumos quercetaque in alta
Diffugiunt, lateque specus latebrasque requirunt
In latere exesae rupis. torpentia cernas
Haud secus, ac pedibus qui ternis corpora firmat
670 Ingrediens fractoque humero et cervice reflexa
Ad terram, canos nivis altae trudere montes.
Tunc iubeo glaciem contra munimen in artus
Iniicere; e denso mollem tum vellere laenam,
Demissamque pedes tunicam tunc indue ad imos,
675 Quam multo interius crassam subtegmine texes.
Hanc cape tu monitus, ne summo in vertice crines
Arrecti, rigeantque hirsuto in pectore setae
Horrentes. plantas circum direpta iuvencis
Tergora necte, addens pedibus florentia subter
680 Vellera; et haedorum, queis sunt mollissima primis
Corpora, taurino pelles bene consue nervo,
Venerit ut quando glacies, super alta retorquens
Terga geras pluviae vim contra. at vertice summo
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.