HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
5 Permessove, Olmiove, aut
etc. Clericus Olmium Permessum atque
Hippocrenem a vocibus phoeniciis deducit, ut Olmius sit ab hhol majo, quod valet dulcis aquis; Permessus a pheer-metso , quod est puteus aut fons purus; Hippocrene sit happhigran, hoc est fons erumpens .
Haec ille e Bocharti doctrina, a quo tantum dissentit in interpretatione
Permessi, qui per ipsum derivandus est a beer-metso, idest fons processus
. Sed ego quamvis sciam graecos a phoenicibus multa didicisse, quae uti sua
posteris venditarunt, tamen plus iusto phoenicissantes, si ita loqui fas est,
graecos fuisse factos et a Bocharto et a Clerico suspicor. Ad rem redeamus .
Permcssus ex Helicone ortus cum Olmio confluit in Copaidem lacum, uti docet Strabo
lib. ix . Hippocrene autem graecis est equi fons, quem a Pegasi ungula excitatum
ferunt Poetae; quamobrem non immerito fortasse addidi in versione illud Pegaseo.

|