Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

» Monstrum horrendum, ipsis visu admirabile divis » Scilicet est: nox atque dies ubi limina portae » Aerea linquentes propius se voce salutant. » Haec redit ingrediens sedem etc. relictis illis quatuor intermediis versiculis, qui in versione habentur.

-- RA1-PA88 --


Egrediens: numquam cohibet domus intus utrumque;
Sed dum alti longe caeli per inania fertur
835 Altera tellurem supra; manet alter, et illa
Dum veniat, clausus latebrosa in sede moratur
Opperiens, quae certa viam sibi nunciet, horam.
Atque hic purpureum lustrans longe omnia lumen
Sufficit; illa autem nigra caligine tecta
840 In manibus Mortis fratrem fert noxia Somnum.
Nec procul hinc gemini posuere cubilia gnati
Obscurae Noctis Lethumque Soporque, graves di,
Quos numquam aut caelum scandens, aut aethere ab alto
Descendens radiis sol aureus aspicit. alter
845 Per terramque levis perque arva sonantia ponti
Funditur, atque hominum generi placabilis errat:
Alterius mens dira, et ferrea pectore saevo
Corda gerit. tenet usque manu, quem forte priorem
Arripuit, divis etiam immortalibus hostis.
850 Heic quoque et inferni surgunt resonantia regis
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.