Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

630 lapeti decepit etc. Quid hoc? An ustoriorum speculorum usu vim magnam solis primus docuit colligere Prometheus, eorumque ope metalla colliquefacere? An illa verba, quibus dicit Hesiodus, eumdem solis flammam in ferula esse furatum, significant id effectum esse valida lignorum confricatione, iuxta illud Lucretii lib. v: » Et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans » Aestuat in ramos incumbens arboris arbor, » Exprimitur validis extritus viribus ignis, » Et micat interdum flammai fervidus ardor, » Mutua dum inter se rami stirpesque teruntur: » Quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem. Quidquid sit, Iove invito Prometheus ferrarias officinas iterum videtur instituisse, ut bene animadvertit Clericus. Ad sinistram enim manum Caucasi, ubi vinctus detinebatur Prometheus, id est ad Ponti Euxini orientalia littora, ab Aeschylo dicuntur fuisse ^i^oreKroveg XaAujSe?? quos ferri tractandi peritissimos novimus, et de quibus Tzetzes Chil. x ait: Chalybes sunt gens proxima Trapezunti; hi dicun

-- RA1-PA75 --


Late ardescentis, ferula furatus in ampla,
Ignis inexstinctam vim detulit. ima momordit
Corda Iovis subito gravis ira, arsitque furore,
Rursus ubi in terris ignem splendescere vidit,
635 Exitiumque hominum generi crudele paravit.
Nam monitu ipsius praeclara Mulciber arte
E limo effinxit rubicundae virginis ora,
Et circum niveis ornavit vestibus artus
Glauca Minerva addens capiti redimicula pulcro
640 Daedalea ac visu miranda; hinc flore recenti
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.