Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

394 Pithoque, Admeteque etc. Haec omnia nympharum nomina diversis fontibus praesidentium, aut saltem pleraque, facta sunt ab Hesiodo aliisque «,7ia rav imaujjfictivovrcov rouq 7rnycug, inquit Iohan. Diaconus. Apud eumdem tolerabilem ferme singulorum invenies explicationem.

-- RA1-PA52 --


Crisieque, Asieque, Calypsoque ore renidens,
405 Eudoreque, Tycheque, atque Amphiro, Ocyroeque,
Et Styx, praestanti cunctas quae vincit honore.
Tethyos Oceanique haec creta e sanguine turba
Maxima gnatarum: non haec tamen omnis origo;
Multae aliae superant natae. tria millia namque
410 Foecundo e thalamo pedibus citae Oceanines
Prodierunt, late quae vastas undique terras,
Quaeque lacus habitant magnos, pulcherrima proles.
Sunt alii totidem labentes murmure rauco,
Oceano quos Tethys in auras protulit, amnes;
415 Quorum difficile est percurrere nomina vatem
Mortalem: novere tamen, quae litora circum
Finitimae posuere domos ac moenia gentes.
Interea Solem magnum, Lunamque nitentem,
Auroramque, iubar quae fert mortalibus almum,
420 Omnibus et pariter superis, Hyperione mixta
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.