Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

84 Clioque, Euterpeque etc. Haec sunt novem Musarum nomina, quarum singula aliquod e poeseos officiis seu effectis significant. Calliope autem idcirco praestantior ceteris dicitur, quod illi Epopeia tribuitur genus poeseos omnium maxime excellens, quo nempe heroum laudes celebrantur.

-- RA1-PA12 --


Stans medio in coetu lites componere gaudet.
Regibus idcirco mentis prudentia maior
Indita, uti raptas res cogant reddere cives
Leniter insanae placantes iurgia linguae.
100 Hinc et quum cernunt spatiantem forte per urbem,
Numinis in morem taciti venerantur: at ille
Gaudet ovans, aliosque inter supereminet omnes.
Magnum homini Musae decus addunt: namque per ipsas,
Perque procul Phoebum iaculantem spicula, vatum
105 Fama viget cantuque potens citharaque sonanti.
Ab Iove sunt reges: felix sed et ille, Camoenae
Quem meritum donis augent, et amore tuentur.
Olli vox dulcis fluit ore, et suavior ipsa
Liquitur ambrosia. nam si quis corda recenti
110 Saucius heu luctu curis tabescat acerbis,
Musarumque comes veniat, veterumque disertus
Facta virum divosque attollere laudibus instet,
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.