HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1131 Gnata hyperionidae Solis
etc. Vlysses
e Troia rediens per varios errores etiam apud Circem aliquo tempore mansisse
narratur ab Homero, ex qua duos per Hesiodum suscepit liberos Agrium et Latinum .
Clericus vellet legi Adrium non Agrium propter mare Adriaticum, ut nimirum
intelligatur, hos utriusque maris superi et inferi regionibus in Italia imperasse.
Animadverte tamen Hyginum non Vlyssis sed Telemachi filium Latinum facere;
Dionysium vero Halicar. eundem Latinum Herculis filium memoriae prodidisse, cuius
mater puella quaedam Hyperborea Fauno Aborigenum regi postea nuptum data fuit, quo
factum ut plerique Latinum Fauni non Herculis filium esse putarint, quemadmodum et
Virgilius lib. vII Aen. Sed idem lib. xII
Latini avum Solem vocat, quasi fuisset Circes filius . Ad quem locum vide Servium,
qui Virgilium in varietate historiae fatetur dicta aliquando variare. Quidam etiam
Telegonum Vlyssis dicunt e Circe filium Tusculi conditorem, quem Horatius in Ode
xxix lib. III parricidam appellat, quod imprudens patrem occiderit, ut Vlyssi
Tiresias vaticinatus erat lib XI Odyss.
inquiens:

|