Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1131 Gnata hyperionidae Solis etc. Vlysses e Troia rediens per varios errores etiam apud Circem aliquo tempore mansisse narratur ab Homero, ex qua duos per Hesiodum suscepit liberos Agrium et Latinum . Clericus vellet legi Adrium non Agrium propter mare Adriaticum, ut nimirum intelligatur, hos utriusque maris superi et inferi regionibus in Italia imperasse. Animadverte tamen Hyginum non Vlyssis sed Telemachi filium Latinum facere; Dionysium vero Halicar. eundem Latinum Herculis filium memoriae prodidisse, cuius mater puella quaedam Hyperborea Fauno Aborigenum regi postea nuptum data fuit, quo factum ut plerique Latinum Fauni non Herculis filium esse putarint, quemadmodum et Virgilius lib. vII Aen. Sed idem lib. xII Latini avum Solem vocat, quasi fuisset Circes filius . Ad quem locum vide Servium, qui Virgilium in varietate historiae fatetur dicta aliquando variare. Quidam etiam Telegonum Vlyssis dicunt e Circe filium Tusculi conditorem, quem Horatius in Ode xxix lib. III parricidam appellat, quod imprudens patrem occiderit, ut Vlyssi Tiresias vaticinatus erat lib XI Odyss. inquiens:

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.