Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1104 Natam autem Aeetae etc. Medeam, uti notum, Iason dux Argonautarum et Aesonis filius, uxorem duxit, eamque secum in urbem Iolcum deportavit. Res est omnium sermone vulgata, ut non operae pretium sit in ea diutius morari. E Medea vero et Iasone Medaeus heic tantum ab Hesiodo natus dicitur, quem a Chirone facit educatum, quod et de Achille accepimus, et de ipso Iasone, qui

-- RA1-PA111 --


1115 Praeliaque et duros superavit marte labores,
Imperiis rex ipse suis quos ferre coactum
Multos mandarat Pelias, per caerula vexit
A patre abductam rediens ad moenia Iolci
Aesonides nutu divum, thalamoque recepit
1120 Florentem blandeque tuentem. ibi Iasone foeta
Medeum peperit, quem celso montis in antro
Phillyrides aluit Chiron, ceu fata iubebant.
At proles Nerei dio sata sanguine nympha,
Pulcra quidem Psamathe tibi protulit, Aeace, Phocum;
1125 Sed tibi pressa Thetis plantas argentea, Peleu,
Sternentemque viros, animosque leonis habentem
Indomiti, clademque Phrygum, produxit Achillem.
Aeneam in riguis nemorosae vallibus Idae
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.