Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

filios suscepisse affirmatur, Memnonem et Hemathionem, quos ideo cum aliis interpretibus Aurorae filios dictos esse puro, quod ambo in superiori Aegypto, aut Aethiopia, quae regiones collatae Graeciae ad solem orientem spectant, regnaverint. Fortasse et Hemathionis nomen est a Syriaca appellatione Hhemat, inquit Clericus, ut vocabatur Syriae urbs, ad quam pertingebant septentrionales fines Palaestinae. Sed ego potius hoc nomen deduxerim ab rijta,Toq seu die, quod ab oriente nascatur dies. Memnonis et Homerus in Iliade , et Virgilius in Aen. mentionem fecerunt. Eadem autem Aurora e Cephalo protulit Phaethontem, sed, ut videtur, diversum ab illo, qui Solis, et Climenes filius ab Ovidio Metam. lib. il dicitur, quique mundum conflagrare fecit, ictusque a Iovis fulmine in Eridanum decidit. An hic Phaethon est sidus Veneri sacrum, nimirum Phosphorus? Lege quae de illo dicat Dupuisius in opere alias citato pag. 521. An potius ille, quem in Sole regnasse dicit Lucianus Hist. Ver. lib. I, bellumque gessisse cum Lunicolis?

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.