Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1079 Prima Ceres etc. Cum Iasio aut Iasione, ut eum vocat Theocritus, commixta Ceres edidisse dicitur Plutum, de quo Lucianus in Timone , et Aristophanes in eius nominis comoedia. Apud Homerum autem sic queritur Calypso cum Mercurio Odyss. lib. v . » Di, genus adversum nobis, quaenam improba tantum » Invidia, haud vacuo divas requiescere lecto, » Si qua virum placito carum sibi iunxit amore? » Sic roseos ornata sinus ut Oriona cepit » Aurora, invidiae stimulis ingentibus actos » Vos doluisse polo memini, nec desiit ira, » Donec in Ortygiae sylvis latonia virgo » Perculit aggressum numquam fallente sagitta. » Sic etiam quum victa animi Iasiona petivit » Flava Ceres, dulcemque ardens saturavit amorem » Mixta viro per culta soli, non inscius illum » Iupiter ardenti iaculatus fulmine stravit.

-- RA1-PA109 --


Pervolitans. cuicumque viro venit obvius idem,
1085 Nec fugit elapsus, cupido largitur et amplas
Divitias, et dona parat felicia vitae.
Harmonia idaliae Veneris clarissima gnata
Pulcram Ino, et Semelen, et Agaven fronte venusta,
Autonoenque, sibi caram quam rite comatus
1090 Duxit Aristaeus, Cadmo est enixa parenti,
Et Polydorum etiam Thebarum in moenibus altis.
Magnanimum valido Chrysaori oceanitis
Calliroe peperit gnatum, qui robore praestans
Ante alios coetu sese iactabat in omni,
1095 Geryonem, tibi quondam Erythiae in litore caesum,
Alcida, camuros propter, tua praemia, tauros.
Memnona Tithono genuit caput aere revinctum
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.