Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1067 Soli autem , assiduo etc. Perseis oceanine Soli nupta Circem atque Aeetam genuit. Quae de Circe dicuntur, notissima sunt. Nota pariter historia regis Aeetae, qui ex Iclya Medeam suscepit, uti constat et ex Apollonio Rhodio, et ex Valerio Flacco in Argo naut., quos tute adito, si horum desiderio teneris. De hac re inter recentiores agit cl. Denina in Graec. Hist. lib. I cap. 7, ubi de Argonautis.

-- RA1-PA108 --


1075 Et salsi valeant ponti freta. dicite divae,
Dicite olympiades Musae, Iovis inclyta proles,
Quaeve, quibusve deae mixtae mortalibus olim
Protulerunt natos similes caelestibus ipsis?
Prima Ceres cunctas inter pulcherrima divas
1080 Iasio heroi Cretae foecunda per arva
Accubuit furtim, ter scisso abiecta novali,
Ac genuit Plutum, qui vastam obeuntia terram
Aequora, telluremque ipsam late undique lustrat
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.