Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

922 Ac vero miseranda etc. Typhoeus nimirum, ni Iupiter qua erat providentia praeditus, prior ipsum supplicio mulctasset, sibi arripuisset imperium. Haec autem Iovis pugna tligna est profecto, quae legatur ab omnibus actis poeticae studiosis: est enim tota Musarum non fucatis distincta luminibus, interque Longini exempla de Sublimi referenda.

-- RA1-PA95 --


Pontusque, oceanusque, et fundo tartarus imo.
930 Terrae inter gemitus tremuere cacumina Olympi
Sub pedibus regis, quoties infestus ad arma
Adsiliit. gravis ardor utrinque immensa refusi
Caerula percurrens pelagi vastabat; et inter
Flammarumque globos, iaculataque turbine tela
935 Horribili a monstro, nimborum e sede corusca
Fulmina cum strepitu magno contorta cadebant.
Quo tellus ardore omnis, quo celsa furebant
Templa poli late ferventia, et incita circum
Littora se vasto volvebant murmure fluctus
940 Impete concussi divum. pugna aspera utrinque
Ardet inexpleto, studiis certantibus, aestu.
Extimuit Pluto, imperium qui noctis opacae,
Vmbrarumque tenet regnum; Titanes et ipsi
Saturnum circa affusi sub tartaro atro
945 Diriguere metu trepidi, certamine tanto.
At postquam cunctas irarum effudit habenas
Iupiter, excivitque animos, fera fulmina dextra
Ingeminans, tonitru coniuncta, et fulguris igne,
Perculit aggressum nimboso e vertice, et acri
950 Omnia combussit monstri capita horrida flamma .
Dein stratum ac foedo laceratum vulnere truncum
Cum gemitu Telluris et anxifero ululatu
Dissecuit. vapor ibat ab icto a fulmine rege

-- RA1-PA96 --


Flammeus, ac saltus late desertaque montis
955 Culmina fumabant. tum circum exusta calore
Ingenti, ut stamnum, tellus liquefacta fluebat:
Stamnum, quod iuvenum multa manus arte cavatis
Excoquit in scrobibus; vel ferrum, corpore praestat
Quod valido solidoque magis, postquam ignis ab aestu
960 Incaluit nigro latebrosae rupis in antro,
Liquitur in varios, quos iussit Mulciber, usus.
Sic tellus liquefacta fluebat: nec mora; tristis
Pectore, correptum tenebrosa in tartara iecit.
Humida vis autem ventorum est nata Typhoeo
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.