Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

761 Nec sibi iam genitus etc. Quid hac Iovis pugnantis descriptione magis poeticum atque illustrius excogitari fingique potest? Terribilis sane est et Hector ad naves Graecorum pugnans, et Achilles ad Xanthum Troianos persequens; sed haec heroum pugna. Iove autem crebro fulminante, caelum, tellus, maria, omnia denique concuti ac conflagrare videntur. Nae illi, qui ad poesim se dedunt, maie sibi consulunt, si negligant exemplaria graeca nocturna versare mavn, versare diurna.

-- RA1-PA83 --


Igne sonans, crepitantque exustis ardua sylvis
Tecta avium flammata, atque imae viscera terrae,
770 Oceanusque fluens, et vasti caerula Nerei.
Omnia fervescunt: calidus vapor undique torret
Titanas, rutiloque involvit turbine flamma
Aera diffusum: radiantia fulgura visum
Eripiunt, oculosque hebetant commixta trisulcis
775 Fulminibus; vis nulla valet se opponere contra.
Corripuere Chaos iamque ipsum incendia; et ignem
Coram oculis lustrans cernebat, et auribus altum
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.