Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

cipue ad Briareum Cottum atque Gygem, quos ad defectionem vocat, ut relictis nimirum Saturni partibus memores beneficiorum, quae a sese acceperant, hoc in bello sibi opitulentur. Nec Iovem fefellit spes: Cottus pro aliis etiam respondet, suamque fratrumque operam Iovi ultro pollicetur.

-- RA1-PA81 --


735 Marte gravi. sic ille: et divi dicta probarunt,
Laudaruntque hilares. ergo furor acrior omnes
Quam prius incendit, pugnamque lacessere visae
Illa luce deae dique omnes; aspera monstra
Terrigenum, et nati Saturno, quotquot et atro
740 Iupiter ex Erebo dias emisit in auras,
Robustique acresque, infracto ac robore firmi.
Centum horum ex humeris surgebant brachia, et alte
Stabant quinquaginta hirto capita ardua collo
Membra super durata. hi tum Titanibus acri
745 Oppositi in pugna validis torquere lacertis
Grandia certabant avulsi fragmina montis.
Hinc autem horrisona Titanes voce phalangas
Firmabant alacres, manibusque et pectore freti
Durum Martis opus multa virtute ciebant
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.