Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

656 Femineum venit etc. Non haec dicta, quasi ante non exstiterint mulieres; sed quod nondum solitae fuerint honestatem pudoremque turpiter proiicere. Quam vero sint hominibus vitanda huiusmodi lenocinia, satis, ut arbitror, legenti hanc Hesiodi descriptionem patebit. Optima est et ex ipsa rerum natura desumpta illa fucorum. similitudo, rapaciura nimirum animalium aeque ac inertium, uti videre est et apud Virgilium Kb. iv Georg.. Hinc ad commoda et incommoda quae e matrimonio praveniunt, digreditur poeta. Vide in. rem similera duo epigrammata, akerum Posidippi vel Cratetis, alterum Metrodori in Anthologia .

-- RA1-PA77 --


Caussa viris; multo gens, luxu dedita, et arctam
Pauperiem fugiens, nullique assueta labori.
Quales quum resident ignava per otia fuci,
660 Mellaque depascunt, primo quae lucis ab ortu
Vsque sub occasum cellis fragrantia stipant
Florigerae volucres: varios illae undique saltus
Circum obeunt lustrantque; alieno hi parta labore
Dona vorant, segnesque expleri nectare gaudent.
665 Tale hoc femineum genus est. crudelia damna
Altitonans dedit una, et luctu infecit acerbo.
Quin aliam cladem statuit mortalibus idem
Insidians. nam qui fugiens uxoria vincla,
Exosus sociamque tori, taedasque iugales,
670 Eligit invisa sine coniuge vivere; triste
Si quando attigerit senium, caret ille, senectam
Quae foveat, gnatisque caret, queis dives habendas
Linquat opes. didunt inter se cuncta ferentes
Vix noti, aut longa consanguinitate propinqui.
675 At cui legitimi fato sors obtigit aequa
Coniugii, placitoque uxor stat casta cubili
Recta sciens, gravibus pensat solatia curis
Alternans bona iuncta malis. miser ille sed omnes
Ante alios, nocuo fuerit cui sanguine coniux
680 Parta viro. assiduis moeroribus aestuat ictus,
Atque imo sub corde habet immedicabile vulnus..

-- RA1-PA78 --


Nulli adeo fraudare Iovem licet. ipse Prometheus
Haud impune ausus subita grave sensit ab ira
Supplicium, frustraque vafer sua vincla nequivit
685 Effugere, innexum nodis quae saeva coercent.
Sic quoque, ubi contra Briareum commotus ad iram
Est genitor Cottumque Gygenque, hos compede vinxit
Miratus roburque immane habitumque lacertosque
Ingentes. clausos latae intra viscera terrae
690 Abdidit, obscura degunt ubi nocte sepulti
Avia ad extremi longe confinia mundi,
Assiduoque dolent confixi pectora luctu.
Iupiter aetheria sedenim miseratus ab arce
Dique alii, genuit quos olim Rhea voraci
695 Saturno bene compta, illos in lumina solis
Eduxere bonae precibus Telluris adacti.
Namque ipsa edocuit fatorum arcana retexens,
Vt decus auxilio illorum et victricibus usi
Viribus eximium e bello , palmamque referrent.
700 Discordi siquidem perculsi corda labore
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.