Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

582 Ad mediam fixit etc. Id est Iupiter vetuit, ne umquam posset in patriam seu Graeciam redire, postquam ab eo aufugerat Prometheus. Quid vero illud iecur immortale, quod quantum ab aquila vorabatur interdiu, tantum noctu sponte enatum crescebat? Iecur Phoenicibus dicitur Chabed, et efferri etiam potest Chabod, quae vox non raro divitias significat, inquit Clericus . Itaque quum a Prometheo fodinae exhauriri non possent, sed quantum metalli suam in rem educebat, tantum continuo renasci uberrimis illis videretur in venis, iecur eiusdem seu divitias quotidie augeri fictum est a fabulis.

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.