HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
» Personat aurata, docuit quae maximus Atlas. » Hic canit errantem
lunam solisque labores, » Vnde hominum genus, et pecudes, unde imber et
ignes: » Arcturum, pluviasque hyadas, geminosque triones, » Quid
tantum Oceano properent se condere soles » Hyberni, vel quae tardis mora
noctibus obstet. Quod autem pertinet ad fabulam, in qua Atlas caelum sustinere
dicitur, nisi et id velimus referre ad astrorum scienuam, qua pollebat, ad
montem commode referri potest. De illo enim Herodotus lib. vl c. Clxxxiv sic ait: Est angustus et
undique rotundus, et, ut fertur, adeo excelsus, ut eius summa iuga nequeant
cerni: numquam enim iis desunt nubes neque aestate neque hyeme. Hunc columnam
caeli esse dicunt incolae.

|