Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

» Personat aurata, docuit quae maximus Atlas. » Hic canit errantem lunam solisque labores, » Vnde hominum genus, et pecudes, unde imber et ignes: » Arcturum, pluviasque hyadas, geminosque triones, » Quid tantum Oceano properent se condere soles » Hyberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Quod autem pertinet ad fabulam, in qua Atlas caelum sustinere dicitur, nisi et id velimus referre ad astrorum scienuam, qua pollebat, ad montem commode referri potest. De illo enim Herodotus lib. vl c. Clxxxiv sic ait: Est angustus et undique rotundus, et, ut fertur, adeo excelsus, ut eius summa iuga nequeant cerni: numquam enim iis desunt nubes neque aestate neque hyeme. Hunc columnam caeli esse dicunt incolae.

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.