Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

462 Nunc quoque namque aliquis etc. Hecate nocturnis fere omnibus sacrificiis atque incantationibus praeesse credebatur, eique unoquoque mense, quum Luna esset nova, solebant Graeci coenam apponere, quae coena Hecates vocabatur, et revera pauperum erat coena. Sic scholiastes ad Plutum Aristophanis, ubi de hac re sermo. Nova, inquit, Luna divites vespere coenam quasi sacrificium Hecatae offerentes in compitis ponebant. Pauperes vero veniebant esurientes, et eam comedebant, dicebantque Hecatam comedisse. Adi Clericum ad hunc Hesiodi locum, qui demonstrat ibidem, Hecatam fuisse etiam orientalium populorum numen, praecipuoque honore apud eosdem cultam.. Illud vero non omittendum, quod heic poeta animadvertit; hanc nimirum deam omnia omnium retinuisse munera, quae ante Iovis regnum obtinuerat, fuisseque praeterea multis atque magnis auctam ab ipso Iove, quod illi fidissima exstiterit periculosissimo in bello.

-- RA1-PA57 --


Divitiasque, potis namque est, largitur amicas.
Quotquot enim a Terrae Caelique amplexibus aevum
Accepere sati, et certa data praemia sorte,
Cunctorum laudes capit una; nec abstulit olim
470 Partem ullam victor per vim Saturnius ipsi
Illorum, quaecumque habuit sub origine prima
Inter Titanas dium genus: omnia semper,
Ceu rerum sors prima tulit, rata dona supersunt.
Nec quia et unigena est, honor hoc minor obtigit olli,
475 In terraque minor caeloque marique potestas;
Sed multo maior; quando ipsam Iupiter auxit
Omnibus insignem virtutibus. illa valenti
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.