Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
462 Nunc quoque namque aliquis etc. Hecate nocturnis fere omnibus sacrificiis atque incantationibus praeesse credebatur, eique unoquoque mense, quum Luna esset nova, solebant Graeci coenam apponere, quae coena Hecates vocabatur, et revera pauperum erat coena. Sic scholiastes ad Plutum Aristophanis, ubi de hac re sermo. Nova, inquit, Luna divites vespere coenam quasi sacrificium Hecatae offerentes in compitis ponebant. Pauperes vero veniebant esurientes, et eam comedebant, dicebantque Hecatam comedisse. Adi Clericum ad hunc Hesiodi locum, qui demonstrat ibidem, Hecatam fuisse etiam orientalium populorum numen, praecipuoque honore apud eosdem cultam.. Illud vero non omittendum, quod heic poeta animadvertit; hanc nimirum deam omnia omnium retinuisse munera, quae ante Iovis regnum obtinuerat, fuisseque praeterea multis atque magnis auctam ab ipso Iove, quod illi fidissima exstiterit periculosissimo in bello.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.