Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

391 Praeterea et natas etc. Fluviis fontibusque sacri sunt adoleseentes, quia iisdem terra irrigatur, emittitque a sole calefacta fructus, quibus vescimur atque alimur. Videmus etiam solitos fuisse adolescentes in Graecia comas alere, easque quum primum tonderent, Apollini aut fluviis offerre. Notum illud, quod Homerus Uiai. lib. xxnl in funere Patrocli fecisse dicit Myrmidones ipsorumque ducem Achillem. » Heic aliud caro designat munus amico » Aeacides. busto secedens namque parato » Ipse comam ferro secuit sibi, pulcra nitentem, » Sperchio sacram fluvio quam intonsus alebat:

-- RA1-PA51 --


Cum fluviis, fato sortitae hoc ab Iove munus;
Pithoque, Admeteque, Iantheque, Electreque,
395 Dorisque, Prymnoque, atque Vranie similis dis,
Hippoque, Clymeneque, Rhodiaque, Calliroeque
Zeuxoque, Clythieque, Idyiaque, Pasitheeque,
Plexaureque, Galaxaureque, et amanda Dione,
Melobosisque, Thoeque, et formosa os Polydore,
400 Cerceisque animo facili, spectandaque magnis
Pluto oculis; tum Perseis, Xanthoque, et Acaste,
Atque Ianira, Petraea, Menesthoque, Europeque,
Metis, et Eurynome, croceaque in veste Telestho,
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.