Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

330 Iuxta armenta boum etc. Haec in Erythia gesta: Erythiam autem Strabo docet lib. nl Georg. Gadira videri vocare Pherecydem, in qua quae de Geryone dici solent, fabulantur contigisse. Alios vero eo nomine vocare insulam obiectam huic urbi, et freto unius stadii diremptam etc. Posteriores etiam scriptores eamdem insulam statuunt Hispaniae proxfmam, de cuius pascuorum bonitate vide eodem loco Strabonem. Samuel Bochartus negat Erythiam fuisse aptam alendis saginandisque bobus, sed ovibus, contra quem, si vacat, Clericum disserentem in edir. sua ad hunc versum consule. Volunt praeterea quidam, hanc postea insulam dictam fuisse Aphrodisiadem, et insulam Iunonis a templis Astartes deae Tyriorum, quam et Venerem et Iunonem graeci interpretabantur. Porro recentioribus plerisque geographis Erythia nunc Barlenga dicitur, cui adiacet aUa minor insula Barlengota dicra etc.

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.