Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

(i) Dignus est praeter ceteros Comes Carlius, qui inter recentiores hac de re legatur in epistola data ad March. Gravisium eruditissimum virum, et ad suam italicam Theogoniam praefixa, in Veneta Recurtii editione.

-- PR31 --

innumerabilis quaedam atque incredibilis simul cum Iove deorum turba vulgo coleretur. Hanc vates enumerat, huius facta celebrat, generationes explicat. Iovem statuit fato subiectum hominum deorumque regem Iunonemque reginam, omnium principes; Neptunum mari imperantem, inferisque Plutonem; Martem bellorum praesidem, sapientiaeque Palladem; itemque Latonam cum duobus filiis Apolline ac Diana, quibus postea Sol atque Luna, in quae astra post mortem fortasse ascendisse credebantur, tamquam sedes propria attributa est; Bacchumque et Mercurium, hunc vini laetitiaeque datorem, illum mercaturae lucrique dispensatorem; ceterosque huiusmodi deos, quos, ne et ipse videar facere, quod ad satietatem iam ab Hesiodo factum est, satius heic esse iudico silentio praetermittere. At fierine potuit, ut vir ingenio florentissimo praeditus iudicioque acerrimo, uti erat Hesiodus, tam foedam tam incredibilem tam variam deorum turbam colendam esse duceret atque ex animo sentiret? Id vero dolendum magis quam curiosius investigandum et de ceteris philosophis quaeri potest, quos quum sapientissimos multis in rebus iure admiramur, in hac re maxime deceptos errantesque

-- PR32 --

videmus. Quid? an et Hesiodum et alios viros doctissimos agnovisse quidem dicemus vanissimae huiusce religionis falsitatem, sed quum non haberent, ubi tuto consisterent, quod veri, uniusque esset numinis species fere abolita, se cum vulgo passos abripi, eiusdemque opinioni deservisse? Ita opinor profecto. Vt enim respublicae recte institutae haberentur, populique continerentur in officio, videbant alicuius esse numinis metum omnino necessarium; quumque iam invaluisset polytheismi doctrina, essentque ab hominum, si non omnium, saltem plurimorum recepti sententia dii, quos recensui, philosophi etiam poetaeque in primis, ne reip. status turbaretur, aut ipsi displicerent, palam non aliter quam vulgus de diis patriis sentire poterant. Sed haec non huius loci nec instituti, praesertim quum non disputamus heic de philosophorum poetarumque de diis opinione, verum illud videre contendimus, utrum Hesiodus, postquam rerum omnium universitatem primo physice informatam, deinde politice docuisset, ad religionem describendam, quae tum dominabatur, gradum faceret. Id autem manifeste constare nemo sanus negabit. Restat propterea ut videamus, an et historicum hoc

-- PR33 --

in opere nostrum vatem possimus dicere? Qua re perspecta absoluta erit, quam proposui, disquisitio. Age iam, quid totum oro hoc Hesiodi carmen, nisi quaedam antiquissimorum nominum factorumque congeries, quorum tum fama vigebat, dicendum est? Nonne ab ipso narratur, quaeque habuerit principia mundus, a quibusque res singulae, quoque modo efFectae sint? Quae forma, qui status, quae vis cuiusque erat partis? Nonne hominum generationes a Chao atque Caelo incipientes ad Saturnum usque recensentur; ab hoc autem ad Iovem, ac demum a Iove ad Herculem, ad Memnonem, ad Iasonem, ad Peleum, ad Aeneam, ad Vlyssem aliosque huiusmodi viros heroicorum temporum, quae in Troiani belli aetate desiisse scimus, perpetua successione deducuntur? Quid illa Echidna, quid Typhon, quid Chimaera, quid Sphynx, quid Harpyae, quid Gorgones aliaque poetica monstra, nisi facta veterum hominum magis illustria, casus admirandos, varias expeditiones, bella, victoriasque in diversis terrarum orbis regionibus innuere et significare dicentur? Sane haec omnia ad historiam pertinent; quae si non loco et tempore et nominibus suis distincta referuntur, danda haec poetae venia,

-- PR34 --

qui portentis miraculisque quidquid scribebat explere atque exornare studebat, quo legentibus mirabilior videretur. Itaque finem faciam satis, quae dixi, futura sperans, ut tute ipse pervidere possis in hac Hesiodi Thcogonia, quamvis obscura sit et implexa, et mundi constitutionem, et politicam formam, et religionis statum, et veteris historiae traditionem contineri. Neque vero me fugit, e doctis hominibus futuros fortasse aliquos, qui hunc in partes quatuor divisum Theo goniae prospectum, heic a me adumbratum magis, quam demonstratum, et ineptum esse arbitrentur et vehementer improbent. Sint ii sane; neque enim pugnabo cum hominibus praeconcepta alia quadam opinione preoccupatoque iudicio. Erunt certe alii et fortasse aequiores, qui sedulo perpendentes excutientesque quae a ceteris interpretibus dicta sunt, quamque impeditas alienasque abierint in sententias, pervidentes, hanc meam si non tamquam certam, quam timidius proposui, at probabiliorem saltem verisimilioremque putent coniecturam. Omnis profecto, si quid intelligo, ex ipsa carminis, quo de sermo est, natura diligenter inspecta, et mysteriis plena vatis antiquissimi doctrina perlecta per se mihi

-- PR35 --

effluere quodammodo ac sponte exhiberi videtur, quam idcirco et his versibus complexus sum, ut memoria facilius retineretur.


Vnde satae res quaeque, fuit quis primus in orbe,
Qui summum rector gesserit imperium?
Quae stata relligio, quibus et genitoribus orti
Diique hominesque, sacro carmine Musa docet.

-- PR37 --

Vade retro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.