Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(1) Vide hac de re doctissime disserentem Ioan. Rinaldum Carlium in Epistola ad Hieron. Tartarottum data, a qua ego fere haec omnia mutuatus sum; et Prideauxium in Notis ad Marm. Arund.

-- PR16 --

Herodotus natus videtur. Sit igitur hoc primum, Hesiodum ab Herodoto priorem nominari cum Homero, et ipsum Homerum quadringentis ante se annis prodidisse. Sed idem, inquies, in Homeri vita, ad Xersis transitum, pugnamque Salaminiam sexcentos et viginti duos annos enumerat ab Homero nato. Pugnat ergo, nec sibi constat Herodotus. Atqui vel illa vita non est, ut multi existimarunt, ab Herodoto Halicarnassensi scripta, sed ab Herodoto Olophyxio; vel si ab eo scripta est, Scaligeri emendatio, ut monet Corsinius (1) in Fastis Atticis, legentis non kfcoLY.baioL eixott Svo, at simpliciter erea, T£t%ol>i6mol , adhibenda est. Huiusmodi errorum multa passim exempla. Verum si libet progrediamur, inspiciamusque, quid illa ferunt Oxoniensia marmora graecae eruditionis e Paro advectus thesaurus locupletissimus. In iis dicitur Homerus vixisse ante illorum marmorum conscriptorem annis sexcentis quadraginta tribus. Archon enim Agathocles annis tribus et nonaginta ante ipsum consignatur. Meursius autem dicit, Pausaniam ostendere, Agathoclem Athenis imperasse anno quarto
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.