Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(1) Inepta enim et illa cornix, quae Orchomeniis sepulcrum detexit, mihi videtur, et pestis, a qua, huiusmodi re facta, liberati sunt ii populi; ne dicam de delphine, qui corpus Hesiodi in terram detulit, deque oraculo etc.

-- PR14 --

Quam eamdem ob caussam nec apud Platonem bene audit, quamvis hic philosophorum disertissimus Hesiodi nostri et doctrinam saepe admiretur, et sententias adhibeat. Hinc non moror Cercopem, qui excellentis ac prope divini ingenii virum dicitur fuisse solitus exagitare ubique, atque adversus eumdem iniquas exercere controversias, quod victus fortasse ab eo fuerit in carminum concertatione; nec Lucianum, qui etsi multa de eius laudibus dicat, tamen ut est scriptor subsannandi deridendique cupiditate plus iusto flagrans, variis in locis in eius doctrinam invehitur potius, quam iocatur. Vsque adeo verum illud, neminem umquam potuisse omnibus placere. Heic autem petet quispiam, quot annis ante Olympiadum initium vixerit Hesiodus; fueritne aetate Homero posterior, an prior? Plutarchus eum Homero dicit et gloria et tempore proximum, nec Velleius multo aliter sentit, nec Philochorus et Xenophanes apud Gellium. Suidas autem Homero posteriorem centum annis dicit, Solinus centum triginta, Tzetzes quadringentis, et M. Tullius multis ante illum saeculis Homerum vixisse arbitratur. Quare et Giraldius et Salmasius et Clericus et Dodvellus, et ipse Fabricius,

-- PR15 --

aliique Homerum Hesiodo antiquiorem statuerunt. Sed pace tamen tantorum virorum videamus, num altera sententia, quae Hesiodum vetustiorem (1) asserit, quaeque ipsa Hesiodia etiam scribendi ratione mihi semper niti visa est, verisimilior sit. Ille quidem historiae pater Herodotus de Hesiodi atque Homeri aetate disserens ait Hist. libro secundo, eos quadringentis annis sese antiquiores exstitisse. Quare quum Halicarnassensis Herodotus Lyxi vel Xyli filius, Pamphila teste apud Gellium, in Xersis transitu in Graeciam quadriennis esset, ut Dionysius et ipse Halicarnassaeus natum paullo ante Persicum bellum superstitemque usque ad bellum Peloponnesiacum testatur, anni erunt circiter quadringenti ab eodem ad Hesiodum atque Homerum. Itaque principes hi poetae annis circiter centum, si principium Olympiadum iuxta communiorem supputandi rationem anno ante Christum IDcclxxvi et Romae cond. xxIII statuatur, ante Olympiadas floruisse debuerunt: tot enim anni sunt ad Olympiadis quinquagesimae quartae exitum, qua
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.