Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Natus est Hesiodus Dio patre Ampelidis filio, qui ex Menalopo Ithogenaeo Critonis filio originem ducebat, et matre Pycimede; Cumaene, quae urbs inter Aeolicas est, an in Ascra Boeotiae vico ad Heliconis radices, omnino incertum. Cumaeus et Ascraeus ab antiquis dicitur scriptoribus. Dio quidem eius patri Cuma patria est: qua relicta vel quod esset alieno oppressus aere, nec haberet, unde nomina dissolveret, vel quod aliquo crimine, et fortasse caedis, cui fuga atque exilio consulendum, teneretur, vel denique quod loci mutatione speraret fortunarum etiam mutationem consequuturum, in Ascram Boeotiae se contulit, ibique consedit cum fratre seu Atella seu Moeone. Fieri igitur potest, ut prius quam ex antiqua sede Dius demigrasset, ei fuerit iam natus filius Hesiodus, idemque tunc recte Cumaeus, uti pater, appellaretur: sed aeque facile, immo etiam si Plutarcho fides, qui Ascraeam facit Pycimeden, verosimilius fieri potuit, ut in Ascram non sit puer deportatus, at ibidem et generatus et natus, ob eamque caussam Ascraeus potius habendus sit. Verum haec minutiora: seu

-- RA1-PR5 --

natus in Ascra sit Hesiodus, seu tantum educatus, parum refert. Vixit certe in eo vico prius obscuro, postea maximam eius carminum gloria celebritatem adepto. Exiguas habuit fortunas: nam et humili loco, et pauperibus natus erat parentibus, et praeterea bona (1), quae ipsi ex patris haereditate obvenerant, a fratre (2) seu patruele Persa homine maxime rapaci ac litium cupido magna ex parte fuerunt adempta. Eam autem exercuit facultatem, quae admodum paucos quovis tempore locupletavit, poesim nimirum, divinam artem sed inopem. Pastoritiam in ipso aetatis initio vitam egit: quod iis temporibus, quibus et ipse vixit et Homerus, nec ipsis regum filiis
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.