Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

ยง-o 10-o

1 Capitula et conventus , quibus lex loca credibilia concredidit, non qua membra cleri , sed qua fidedignitates sessionem et votum retineant. 2 Reliqua, sicut et alii nobiles, per Ablegatos comitatuum repraesententur; clerus enim ut clerus nunquam proprium in constitutione Hungarica Statum effecit. 3 Soli episcopi Statum praelatorum constituunt, capitula tanquam unus possessionatus nobilis considerantur. 4 Et ideo hactenus etiam non in Superiori, sed in Inferiori Tabula sessionem habebant. 5 Nulla ergo publica ratio subversatur quare, cum ditissimi etiam nobiles per Ablegatos 2386 comitatuum repraesententur, capitula et conventus (nisi, ut iam diximus, fidedignitatis praerogativa gaudeant) distinctos habere debeant repraesentantes; si enim hac praerogativa gaudent, iam tum illis non qua simpliciter possessionatis, sed qua custodibus locorum credibilium, quorum obiecta saepe non parvam legislationi materiam praebent, votum iure attribui potest.


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.