Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2 Constat quidem diplomatice quod iam in prima regum epocha, qui minimae alicuius rei regiae curam habuit, iam titulum comitis talis rei gesserit, veluti comes falconariorum , comes praeconum , comes piscatorum , comes clitellariorum , comes horreorum , et plane comes bubalorum regiorum: verum constat etiam, quod tunc vocabulum comes non importaverit caracterem magnatis, sed idem significaverit ac praefectus , v.g. Horreorum Regiorum Praefectus. 3 Exstant enim litterae Ladislai Chuni de 1275. quibus Petrum Betten, iam comitem udvornicorum , primo ad Statum nobilium elevat; constat etiam quod perpetui liberi comites, qui nec Barones Regni, nec Supremi Comites fuerunt, iam sub Bella Quarto et Stephano Quinto viguerint; verum horum etiam praerogativa non in titulari magnatis charactere sed in eo consistebat quod populus talis dominii, in quo ipsis titulus perpetui liberi comitis concedebatur, a iurisdictione Supremorum et Vice-Comitum exemptus, iudicatui tribunalis ipsius talis domini terrestris subiectus fuerit, id quod postea per Mathiam decreti sexti articulo 12-o abrogatum est.

2380
Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.