Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

6,3 Post possideas unum verbum deletum, collectiam, ut videtur.

diplomatum collectionem et forte hominem etiam habere possis, qui id laboris suscipiat, quaeso te cura omnia talia, quae ego seu in hac dissertatione, seu in notis dubia adhuc esse professus sum, excerpi et tum si non totam litterariam tuam penum, adminus diplomata tua excuti, an non horum subsidio aliqua ex iis tuto determinari possint. 4 Eodem labore possent fortasse aliqua ex iis, quae defectu subsidiorum male asserui, corrigi; id enim ego libenter patiar cum non ignorem quod unum diploma tantum pro tempore sui dati securitatem praestet. 5 Alia seu praecedentia, seu subseque diplomata in epocha suae emanationis aliud institutum viguisse ostendere possint. 6 Forte tuus Hainoczius labori huic humeros supponet. 7 Nunc aggredior congregationes comitatuum. 8> De his tu sensum meum non recte intellexisti. <9 Nunquam ego sustinui quod in secunda periodo nullae fuerint comitatuum congregationes in quibus politici aliquid tractaretur; habeo enim plura fortasse quam tu hanc in rem data, quae e tabularibus, quos qua praeses excussi, processibus congessi. 10 Id tantum aio comitatus in secunda periodo necdum eam, quam modo habent, formam accepisse. 11 Moderna enim forma in minuto eadem est cum 2626 diaeta; quam quod comitatuum congregationes non habuerint, luculenter ut spero, demonstrabo. 12 Quia tamen tu in epistola tua obiter tantum indicas quod multa diplomata habeas quae ostendunt congregationes comitatuum, in quibus multa politica tractata sunt, absque ullius iudicis ordinarii interventu celebratas fuisse, quaeso te maiorem in modum ut horum mihi copiam facias. 13 Non egeo ego his diplomatibus per extensum, quod multas fortasse phileras impleret, sed tantum dato et substantiali ad rem faciente clausula, uti id e dissertatione, quam accludo, ipse facile observabis. 14 Hoc autem modo res vix unam aliamve phileram efficiet. 15 Quare denuo te vehementer exoro ut id mihi submittere velis; cuperem enim hoc quoque argumentum, quoad protractorum hactenus diplomatum fide licet, exhaurire.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.