Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

10.1 Quod varia argumenta variis elaboranda committas, probo vehementer; semper enim eius sententiae fui quod nunquam simus habituri 2630 systematicam seu statisticam, seu etiam historiam politicam, donec summa iuris publici et statisticae capita per peculiares eiusmodi dissertationes, qualis ea est quam nunc tibi submitto, solide discutiantur. 2 Cave tamen ne dissertationes hae verbose potius quam solide pertractentur, neve scholasticam, quam iis Loiolistae dare solebant, formam accipiant. 3 Super omnia autem cura diligenter ut status quaestionis determinate et non vage proponatur. 4 Inde enim omnia iurgia scholasticorum. 5 Puto me legisse quondam tibi quid responderim Praio dum de haereditario successionis iure domus Arpadianae sententiam meam exquireret. 6 Nimirum ostendi illi quod omnes, quae de hoc obiecto enatae sunt quaestiones, unice e male posito statu quaestionis profluxerunt. 7 Reduxi deinde totum disputationis obiectum ad tres quaestiones et de singula opinionem meam viginti circiter lineis conclusi. 8 Narravit deinde mihi ille, cui Praius confessus est, quod maius lumen e paucis his lineis acceperit quam ex omnibus illis quae hanc in rem seu Kemeny seu Kollar seu Eusebius Verinus prolixe admodum scripserunt. 9 Quare cum tu Czirakio idem argumentum indeterminate proposueris, tuto affirmare ausim nihil inde quam confusum chaos proditurum. 10> E contra argumentum, quod Koppio tradisti, placet. <11 Cupivissem tantum ut id etiam eidem commisisses: quaenam olim fuerint bona reginalia, qui proventus; cum reginae fuerint semper extraneae, si post fata regis e regno discesserunt, an bona retinuerint? 12 Quaestiones enim has eodem ferme labore expedire potest, et prodibit opus longe utilius quam illiud quod Schier de reginis Hungariae conscripsit. 13 Quare si non est serotinum, urge illud ut has quoque quaestiones exhauriat. 14 Forte non abs re esset si meam dissertationem eidem communicares, ut videat formam quomodo statistica eiusmodi obiecta pragmatice tractari debeant; nimirum non describendo totum diploma, cuius perlectio intercipit lectori praecedentes idaeas, sed substantialem tantum clausulam et huius substantialia tantum verba inserendo; illud enim tantum ad mechanicos collectores, istud ad authorem , qui e et de diplomatibus ratiocinatur, pertinet.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.