Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

9.1 Accipe denique, Inclyta Universitas, sincera devincti Tibi animi mei sensa. 2 Sentio ego quale humeris meis onus suscipiam dum operosi huius muneris exercitium aggredior. 3 Scio magistratus non dominandi gratia, sed eorum, quibus praesunt, commodis subserviendi causa esse constitutos. 4 Nec me latet obligationem hanc ab ea proportione, qua munus elevatius est, potiori iure eidem incumbere, in illo vero, qui aliis praeficitur, magistratu omnes inferiorum etiam munerum obligationes concentrari. 5 Haec ego si reputem, si Vestram, Inclyti Domini Status et Ordines, frequentiam, dignitatem, amplitudinem spectem, si obiectorum, quae in muneris huius administratione occurrunt, varietatem, gravitatem, difficultatem considerem, si contra distractarum per alterius, quod una gero, muneris officia virium mearum tenuitatem aestimem, percellit profecto animum meum oneris, quod suscipio, magnitudo. 6 Verum relevat me, quam in sapientia vestra, in boni publici coniunctique cum eodem altissimi servitii studio semper locavi, fiducia. 7 Si vos amicam mihi iungitis operam, si sinceros conatus meos studiis consiliisque vestris sustinetis, nihil tam molestum quod non superari, nihil tam implicatum quod non expediri, nihil denique tam arduum puto quod non ad optatum finem perduci possit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.